Buch 
Nicolai Copernici Torinensis de revolutionibus orbium coelestium, Libri VI
Entstehung
Seite
140v
JPEG-Download
 

A

NICOLAI CoPERNICIAequalitatis& apparentiae ipsorum siderum demon-Cap. 11.stratio, opinione priscorum.Edij igitur motus eorum hoc modo se habent, nuncad apparentem inaequalitatem conuertamur. PrisciMathematici, qui immobilem tenebant terram, ima-ginati sunt in Saturno, loue, Marte,& Venere ec-centrepicyclos,& praeterea alium eccentrum ad quem epicyclusaequaliter moueretur, ac planeta in epicyclo. Quemadmodumsi fuerit eccentrus AB circulus, cuius centrum sit C,dimetiens autem ACTB, in quo centrum terrae D, utsit apogaeum in A, perigæum in B, secta quoquedebifariam in E, quo facto centro describaturalter eccentros priori aequalis PG, in quo suscepto utcunque H centro, designetur epicyclus Ik,& agatur per centrum eius recta linea IHK C, similiter& LHME. Intelligantur autem eccentriinclines ad planum signiferi, atque epicyclus adeccentri planum, propter latitudines quas facit planeta, sed hictanquam sint in uno plano ob demonstrationis commoditatem.Aiunt igitur totum hoc planum moueri circa D centrum orbissignorum, cum Bopunctis ad motum stellarum fixarum, perquod uolunt intelligi ratas haec habere sedes in non errantiumHellarum sphaera, epicyclum quoque in consequentia in FHG circulo, sed penes IEC, lineam ad quam etiam stella reuoluaturaequaliter in ipso ik epicyclo. Constat autem quòd aequalitasepicycli fieri debuit ad E centrum sui differentis,& planetae re-uolutio ad LME lineam. Concedunt igitur& hic motus circularis aequalitatem fieri posse circa centrum alienum& non proprium. Similiter etiam in Mercurio hoc magis accidere. Sed iam circa Lunam id sufficienter refutatum est. Haec& similia nobis occasionem praestiterunt de mobilitate terrae, alijsque modis cogi-tandi, quibus aequalitas& principia artis permanent,& ratioinaequalitatis apparentis reddatur constantior.Generalis