COPERNICINICOLAIinuicem, stationem facere uidebitur, quae omnia competunt apparentijs. Si igitur alia non fuisset in motu stellae differentia,ut opinabatur Apolonius, poterant ista sufficere. Sed maximaeelongationes à loco Solis medio, quae intelliguntur per angulos FAE,& GAE, matutinae et uespertinae horum siderum noninueniuntur ubique aequales, neque altera alteri neque coniunctim,& ad se inuicem, euidenti coniectura, quòd cursus eorum nonsint in homocentris cum terreno circulo, sed in alijs quibusdamquibus efficiunt diuersitatem secundam. Idem quoque demon-stratur in tribus superioribus Staturno, loue, Marte, qui ambi-unt undique terram. Repetito enim terrae circulo priori assumaturésterior DE homocentrus, tanquam in eodem plano, in quolocus planetae sumatur utcumque in D signo, à quorectae lineae agantur DE, DG, contingentes or-bem terrae in F G signis,& DACEE dimetienscommunis. manifestum est, quòd ex A solum-modo uerus locus planetae in linea DE medijmotus Solis apparebit, existens acronyctus,&terrę proximus. Nam ex opposito in B existente terra, quamuis in eadem linea, minime apparebit, hypaugus factus, propter Solis ad c co-gnationem. Ipse uero cursus terrae maior existens, quo superatmotum planetę, per apogaeam F BG circumferentiam apponereuidebitur motui stellae totum angulum GDE, ac in reliqua GAPeundem auferre, sed tempore minori iuxta GAF circumferentiamminorem. Et ubi motus ablatiuus terrae superauerit motum ad-iunctiuum stellae circa à praesertim, uidebitur ipsa A terra destitui,& in praecedentia moueri,& ibi stationem facere, ubi Mini-ma fuerit differentia ipsorum motuum contrariorum secundumuisum. Sicque rursus manifestum est, ea omnia accidere per unummotum terrae, quae prisci quaesiuerunt per epicyclia singulorum.Sed quoniam motus stellae non inuenitur aequalis praeter opi-nionem Apolonij& antiquorum, prodente id in aequali ad stel-lam reuolutione terrae, non igitur in homocentro feruntur planetae, sed alio modo, quem protinus etiam demonstrabimus.Quibus
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Nicolai Copernici Torinensis de revolutionibus orbium coelestium, Libri VI
Entstehung
Seite
141v
JPEG-Download
verfügbare Breiten