Buch 
Nicolai Copernici Torinensis de revolutionibus orbium coelestium, Libri VI
Entstehung
Seite
165v
JPEG-Download
 

NICOLAI OPERNICIquitur quòd Mercurius motu suo proprio haud eandem sempercircumcurrentem circuli describit, sed pro ratione distantiae à centro orbis sui plurimum differentem, minimam quidem in K signo, maximam in L, ac mediam per 1. eodem prope modo quem in lunari epicycli epicyclio licet animaduertere. Sed quod Luna per circum-ferentiam, hoc Mercurius per diametrum facit motu reciproco, exaequalibus tamen composito. Qui quomodo fiat, supra circa praecessiones aequinoctiorum ostendimus. Sed de his alia quaedam acplura infra circa latitudines adferemus. Atque haechypothesis apparentijs omnibus, quae uidentur Mercurij, sufficit, quod ex historia obseruationum Ptolemaei, ac aliorum fiet manifestum.De loco absidum summae& infimae Mercurij. Cap. XXVI.Bseruauit enim Mercurium Ptolemaeus primo annoAntonini post occasum XX. diei mensis Epiphi, dumesset planeta in maxima distantia uespertinus à So-lis loco medio. Erant autem ad hoc tempus anni Christi CXXXVII. dies CLXXXVIII. scru. XLII. S. Cracouiæ,& idcircolorus Solis medius secundum numerationem nostram part. IXIII.scrup. L.& stella per instrumentum in VII. part. ut inquit, Cancri.Sed deducta praecessione aequinoctiorum, quae tunc erat part. VI.scrup. XI. patuit locus Mercurij part. XC. scrup. XX. à principioArietis fixarum sphaerae, ac elongatio maxima â Sole mediopart. XXVI.S. Alteram accepit considerationem anno IIII. Antonini, decimanono die mensis Phamenoth illubescente, cum tran-sissent à principio annorum Christi anni exL. dies IXVII. scrup.XII. ferè, Sole existente medio in part. CCCIII. scru. XIX. Mercurius autem apparebat per instrumentum in XIII, parte& semi Capricorni. Sed à principio Arietis fixo erat in part. CCLXXVI. scrup.XLIX. ferè. Et idcirco maxima distantia matutinalis erat simili-ter part. XXVI.s.Cum igitur aequales hinc inde fuerint digressionum limites à loco Solis medio, necesse est, ut utrobique in medioipsorum locore fuerint Mercurij absides, hoc est inter part. IXIII.scru. 1. et CX. scru. XX. Et sunt partes III. ser. XXXIIII.& CLXXXIIIscr. XXXIIII. è diametro, in quibus oportuit esse Mercurij utramqueabsida,