Buch 
Nicolai Copernici Torinensis de revolutionibus orbium coelestium, Libri VI
Entstehung
Seite
189v
JPEG-Download
 

NICOLAI CoPERNICIqui sub DAM,& EAN. Aio primum, quòd BAN angulus latitu-dinis, qui in contactu constituitur, sit omnium maximus, ubi etiam ferè prosthaphaeresis longitudinis maxima existit. Cum e-nim sub EAK angulus maior sit omnium, ipse KE ad BA maioremrationem habebit, quam utraque AD,& LE, ad utramque DAV& FA, Sedut EK ad N, sitbringing,& LF ad FA, aequales em sunt anguli,sicut diximus, quos subtendunt,& qui circa Mno recti. Igitur&NE ad BA, maiorem habet rationem, quam utraque MD,& OF, ad utramqueDA& FA: ac rursus qui subDMA,& ENA,& OPA sunt anguli re-cti, maior est igitur& qui sub E AN angulus, ipso nAM, atque omnibus eis, quae hoc modo constituuntur. Vnde manifestu est,quòd etiam quae fiunt ex hac obliguatione secundum longitudi-nem inter prosthaphaereses differentiae, maxima est, quae in maximo transitu determinantur circa E signum. Nam propter an-gulos, quos subtendunt aequales HD, K E,& LE, proportionalessunt ad HM, EN,& L O. Cumque maneat eadem ratio earum ad excessus suos, consequens est excessum EK& KN, maiorem habere rationem ad E A, quam reliquos ad similes ipsi AD. Hinc etiam manife-stum est, quòd quam habuerit rationem maxima secundum longitudinem prosthaphaeresis, ad latitudinis maximum transitum, eandemhabebunt rationem segmentorum eccentri secundum longitudi-nem prosthaphaereses, ad transitus latitudinis. Quoniam ut K Ead EN, sic& omnes similes ipsis LE,& HD, ad similes ipsis Fo&DM, quae demonstranda proponebantur.Quales sunt anguli obliquationum utriusque siderisVeneris& Mercurij.Cap. VII.Is ita praenotatis, uideamus quantus utriusque side-ris sub inflexione planorum angulus contineatur.Repetitis quae prius dicta sunt, quòd inter maximamminimamque distantiam v. partibus uterque ipsorumut plurimum, Boreus magis Austrinusque fieret, in contraria iu-xta orbis positionem. Quandoquidem Veneris transitus siue differentia manifesta maiorem& minorem v. partium per apogaeum& peri-gaeum eccentri discessionem facit, Mercurij uero medietate partisplus