Buch 
6 (1768) Philologica continuatione : ; Collectanea Etymologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
309
JPEG-Download
 

OPERA PHILOLOGICA. 30 9

tuslioribus & recta ratione. Unde patet de rebus vetustis non esse fatiscredendum testimonio universali hominum hodie viventium, nec sufficere,ut dicant, quod audierint k majoribus, qui dixerint se rursus k suis audi-visse, nec originem fabula orine comperire quenquam potuisse. Nam sepesubito fabuli quaedam dispergitur & fit universalis , v. g. per certum ordi-nem conspirantem, .per unum librum valde vulgarem, qui legendam ali-quam continet, per unius hominis docti auctoritatem & discipulos haben-tem , quo modo Ariflotelis sententiae in Philosophia factae sunt superioribusseculis apud scholasticos tam catholicae, tam receptae, tam indubitatae, acsi articuli fidei essent. Unde illi displicent, qui interrogant nos, volunt-que praecise nosse, quo tempore aliqua sabula emerserit, ejus refutandaecausa. Cum tamen talia oriantur sepe insensibiliter in diesque vires acci-piant , & occulto crescit velut arbor aevo.

LXXIV. Videtur homo ad perfectionem venire posse, usque adeo, utnec summi dolores, nec febres acutae, nec canis rabidi morsus, nec sen-suum interceptio aut mors ipsa efficiant, ut voluptas animi cesset. Quarecredo posse existere hominem, cujus tanta sit virtus, ut resistat omnibusJaponensium tormentis, Sc jactantse illius rerum capitalium in JaponiaeChristianos quaesitoris , qui artificiosa dolorum dispensatione aiebat , exomni ad martyrium aspirante apostatam se facturum. Posse quoque efficiarbitror, ut sit aliquis eo animi vigore, ut Medici illius Augii potionessuperet, qui aiebat, ferocissimum quemque certo medicamentorum usu seprorsus de statu dejecturum. Equidem languentem efficiet Se moribun-dum , sed dum ei cogitationem relinquet Se rationis usum , non poteritopinionem excutere , quam habet de felicitate sua , quam vel inde aesti-mat , quod resistere potest. Sed opus est ad eam rem summa praesentiaanimi, cùm homo scilicet adsuetus fuit, ut nullis aliis cogitationibus obla-tis k cogitatione suae felicitatis divertatur.

EX XV. dantes Italus dabat operam, ut Judctos converteret , & ex ipsiseorum scriptis ante & post Christum natum ostenderet, creditam ab eis Tri-nitatem. Quadam ejus Sch'ònmtterus edidit. Plura edere volebat , sedcùm non esset bibliopola, remisit ea ilii D. Wicelius , Medicus Franco-furtensis, Romam.

De Gloria posi mortem.

LXXVI. Omnes homines, etiam qui animam post hanc vitam, rerum,qua in mundo tunc gerentur, ignaram arbitrantur, nihilominus gloriaimmortalis studio ducuntur. Vix enim quisquam est, qui nihil ad se per-tinere sentiat infamiam aut honores post mortem, aut qui non delecteturduraturo aliquo monumento, quo virtutem suam posteris persuadeat, autliberorum ac familia sutura magnitudine. Interea sunt , qui cùm in seredeunt Sc cogitant attentò quid faciant, persuadent sibi omnem curam

Q q 3 de