110
In Praefationem
Architae ex Cicerone (Laelius 23): „Si coelum ipsum ascendissem, naturam-que mundi, et pulchritudinem siderum penitus perspexissem, insuavis illamihi foret admiratio, nisi te lectorem aequum, attentum et cupidum, cuinarrarem, haberem.“ Haec ubi cognoveris, si aequus es, abstinebis a repre-hensionibus , quas non sine causa praesagio: sin autem suo quidem locorelinquis ista: metuis tamen, ut certa sint, atque ut ego triumphum ceci-nerim ante victoriam: ergo vel tandem pagellas ipsas accede, et rem, quade pridem agimus, cognosce. Non reperies novos et incognitos planetas, utpaulo antea interpositos, non ea mihi probatur audacia; sed illos veteresparum admodum luxatos, interjectu vero rectilineorum corporum quantumvisabsurdo ita munitos, ut porro, quibus uncis coelum quo minus ruat, suspen-datur, quaerenti rustico respondere possis. Vale.
IN PRAEFATIONEM AD LECTOREM
NOTAE AUCTORIS.
a) Etsi omnia omnibus cohaerent, numerus tamen sex primariorum orbiumproprie desumtus est ex quinque corporibus solis : proportio, potiore quidem partea corporibus quinque geometricis, sed quae tamen circa minima concessit motibus,ut causae finali in ideam operis receptae statim initio. Et hoc quidem intelligen-dum est de motibus cujusque planetae tardissimo uno, altero velocissimo, de moti-bus, scilicet causa suae proprietatis consideratis. Motus vero periodici, hoc estnumerus dierum in uniuscujusque planetae circuitus derivatus, tam a proportioneorbium, quam ab eccentricitatibus (quae ex Harmoniis sunt constitutae) longius a5 corporibus secesserunt.
b) Habes illam disputationem cumulatam in Epitomes Astronomiae lib. I.
c) Inserta est haec disputatio Commentariis meis de motu Martis, praesertim -in introductione: reperitur vero accurate libro IV. Epitomes. Argumenta plane de-monstrativa ex penitissima astronomiae restauratione concinnata sunt.
d) Cosmographiae quidem titulo nullum ex illo tempore librum edidi: at simi-litudo ista relata est a me in Epitomes lib. I, ubi de mundi figura extima, inquelibrum IV. ejusdem, ubi de tribus primariis mundi membris disputo. Nec pro simi-litudine inani est habenda, sed inter causas accensenda, ut mundi forma et archetypus.
e) Non qui circa Jovem curreret, ut sidera Galilaei Medicea; 3U ) ne fallaris,nunquam de iis cogitavi; sed qui ut ipsi primarii planetae, Solem in centro syste-matis positum curriculo suo cingeret.
f) En jam tunc rejectos a me numeros numerantes, ut appellant. Eosdem etiamabjicere a fundamentis harmonicis inter praecipua habui in illo opere.
g) Senarius tamen habet aliquid abstractum a creaturis, quod scilicet primusest inter perfectos: perfectum autem id habetur, si tot sunt in partibus aliquotisunitates, quot in toto. An haec igitur proprietas conciliet numero numeranti digni-tatem aliquam ? Consideretur et qualis haec sit dignitas, et quomodo competat nu-mero. Primum haec dignitas videtur esse nulla. Nam si dignitas esset aliqua,videtur harmonica disciplina testimonium praebitura fuisse omnibus numeris perfectis.At illa nullum recipit praeter senarium. Reliqui enim perfecti sunt primorum mul-tiplices , ut patet ex Euclidis libro IX. prop. ultima. Quare (per Ax. 3. librimei III. Harmonices, et per Prop. 8. libri IV., quae nituntur propp. 45. 46.47. libri I.) omnes perfecti sic dicti numeri praeter senarium exulant a termi-nis concordantias constituentibus; attestante etiam sensu auditus: idque propter pri-mos , ut septenarium etc., a quibus derivantur. Etsi enim sectiones harmonicaelibro III. prop. 19. numerantur septem, qui numerus primus est: at nulli earumdat hoc septenarius iste, ut sit harmonica; sed prius quaelibet per se est harmonica,postea demum accidit illis jam constitutis universis, ut sint numero septem: sed nequehaec ipsa conditio, qua definiuntur numeri perfecti, in se ipsa considerata, dignitatis