Band 
Volumen primum.
Seite
120
JPEG-Download
 

120 Mysterii Cosmographici

tias: item angulos prosthaphaereseon earundem in orbe magno Telluris secundumsententiam Copernici. (

Tab. 11. sic: Tabula II. exhibens ordinem sphaerarum coelestium, et ut-cunque proportionem orbium et epicyclorum, atque angulos vel arcus prosthaphae-reseon eorundem, juxta medias distantias, secundum veterum sententiam.

Ad tab. 10. haec adscripta sunt: In centro, vel prope, est Sol immobilis.EF circulus 5, qui restituitur diebus 88 fere. CD est circulus Q, cujus revolutiocirca © est dierum 224 cum besse. AB circulus 6» cujus revolutio dierum 365 V*.Dicitur Orbis Magnus propter usum multiplicem. Circa 6 est orbiculus, velutepicyclus, sphaerae Lunaris ad A, eodem motu per anni spatium cum $ ad ean-dem stellam fixam rediens. Sed ejus propria revolutio ad © habet dies 29 1 / 3 .GH est orbis d, qui cursum unum sub stellis fixis sive ad © absolvit diebus 687.Hunc excipit post magnum intervallum IK, sphaera QJ., habens ambitum dierum4332% fere. LM est fi, cujus tempus periodicum dierum 10759%.

Fixae vero stellae adhuc tam inaestimabili intervallo altiores sunt, ut ad eam,quae est inter © et $, intercapedo sensibilis non sit. Et eae sunt in extremo,sicut © in centro, penitus immobiles.

Angulus TGV, vel arcus TY, p r o sth ap h aer esis est, sive parallaxis,quam orbis magnus ad sphaeram d habet. Sic PIN est ejusdem orbis magniparallaxis ad sphaeram 1% et PLN, sive RS arcus, ad sphaeram fi. Ita XAY, velXY arcus, est parallaxis 6, ut et ZAJE, vel ZJE, sphaerae 5 parallaxis adorbem magnum.

Quae adscripsit Keplerus tabulae 11. haec sunt: In centro $ est, sola im-mobilis. Intimus circa ^ orbiculus Lunae sphaeram repraesentat, cujus motus menstruusest. Hanc proxime $ orbis circumdat: quem sequitur 9, et postea © sphaera,annua omnes conversione volubiles. Reliquorum trium superiorum, d, 7J., fi, orbes,fixarum quoque stellarum sphaeram, arcus, quos circa $ ceu centrum integros de-scribere et complere quisque potest, indicant, d orbis biennio convertitur; an-nos 12 quam proxime requirit, et fi fere 30 annos. Fixae stellae 49000 annis juxtaAlphonsinorum placita periodum restituunt. Quantas singulorum (praeter 3) epi-cycli in concentrico circulo prosthaphaereses in mediis distantiis faciant, arcus rectisex $ ductis et epicyclos singulos tangentibus intercepti, additis graduum numeris,monstrant.

h) Hoc coacti sunt statuere auctores, ceteri de Sole, Copernicus de Tellure,quia nimium tribuunt observationibus Hipparchi et Ptolemaei: sed quae non sunttantae subtilitatis, ut dogma tanti momenti possit iis superaedificari. Itaque inCommentariis Martialium speculationum et lib. VI. Epitomes parte I. opinionemistam ut physicae coelesti inimicam admodum fidenter rejeci, necdum cedo sententia;evidentem imbecillitatem opinationis hujus alibi demonstrabo.

i) Non quod triplex ipse sit, sed quia unus et idem existens tria distincta habet,quae singula suos multiplices usus et munia habent in astronomia reformata.

k) Id est, seposita consideratione eccentricitatis. Quaedam enim praestat orbisiste eccentricus, non ipsa sua eccentricitate, sed illa sola re, quod circa Solem vertitur.

l) Coelum puta Lunae (non Luna per se) et Tellus habent eundem motum trans-lationis de loco in locum per orbem magnum, ergo cum semper Terra loco eodemsit, quo loco invenitur et coelum Lunae, coelum igitur hoc Lunae et per id Lunaipsa causa quidem coeli sui nullam talem ex motu Telluris apparentiam suscipitmotus sui, qualem ex Terrae translatione Sol suscipit, ipse vere quiescens. Idsecus esset, si Terra promota coelum Lunae quiesceret aut moveretur de loco inlocum motu alio distincto; tunc enim motus centri Telluris per imaginationem etiamin coelum Lunae transcriberetur, et sic etiam totum coelum Lunae pro rationesitus sui posset retrogradum videri non minus quam planetae quinque.

m) Duo hic innuuntur, alterum Solem ipsum attinet, alterum ex Sole redundatin planetas. Ptolemaeus Solem collocat in eccentrico, eccentricum includit duobusdeferentibus; Copernicus epicyclo affigit planetam, epicyclum concentrico. Ptole-maeus igitur, ut apogaea promoveat, deferentibus suis attribuit motum peculiarem