Caput I.
12t
tardissimum; Copernicus idem praestat per aberrationem restitutionis epicycli arestitutione concentrici, cum sit utraque annua fere. Verisimilius autem est, motusillos tardos ex aberratione esse quam ex motu positivo. Praesertim cum epicyclomotus annuus tantum respectu eccentrici sui insit, a quo circumacto epicyclus seevolvit in plagam contrariam, at respectu fixarum quietis potius speciem prae se fert,quia in hac evolutione fit, ut eaedem epicycli partes iisdem fixarum plagis semperobvertantur, nisi quantulum turbat aberratio. Ego vero in Commentariis Martiset in Epit. Astr. libro IV. causam trado physicam tam eccentricitatis quam trans-positionis apogaeorum, quae caus'a insita est in fibris corporis planetae, nec indigetvel deferentibus vel epicyclis. Sed hoc membrum, Solem ipsum (seu Terram) atti-nens, intellige obiter saltem inculcatum; ut ex eo jam ostendatur, quid ex apogaeiSolis transpositione redundet in planetas ceteros.
n) Haec dilucidiora fiunt per intuitum fig. 23 et 24. Est quidem hoc vaticinari,dicere quid post multa secula sit futurum; cum iste scrupulus de praesenti nondumurgeat astronomiam veterem. Sed sic comparatum est cum transsumtione placitorumPtolemaei particularium in hypothesin Copernici, ut non potuerit a me omitti mentioista. Nam etiam Copernicus eccentricitates quinque planetarum computavit velut acentro orbis magni: quasi illud (non vero ipsum Solis centrum vicinissimum) sitgenuina basis systematis planetarii. Per hos vero 25 annos, ex quo libellum huncedidi, sic est a me constituta astronomia, ut eccentricitates omnes (primariorum pla-netarum) ad ipsissimum Solis centrum ceu veram mundi basin referantur. Itaquemanere possunt eccentricitates planetarum omnium, quorsumcunque se recipiat apo-gaeum Solis. Vide in Martialibus Commentariis partem primam de aequipollentiahypothesium, praesertim Caput VI.
o) Haec ex admonitione ipsius Copernici transcripta sunt. Et verum est, quicentrum orbis Solis a Tellure (vel Telluris a Sole) nimium dimovet, ut fecisse con-tendo Ptolemaeum et Hipparchum, is si planetarum eccentricitates ad# hoc punctumrefert, alias iis quantitates largiatur necesse est, quam qui hodie Solis eccentrici-tatem emendatam habet. At si eccentricitates computentur ab ipso centro Solis, utego facio, tunc nihil illas attinet haec mutatio eccentricitatis Solis seu Terrae, seuvera illa sit, ut credidit Copernicus, seu, ut ego, falsa et persuasione nuda nixa.Inspice super hac re fig. 23 et 24. et narrationem Rhetici, ut et Martialium meorumcaput ultimum.
p) Imaginationi huic ansam praebuit Copernicus: seu servire voluerit captui,sive revera et ipse haeserit in perplexitate rei, quae schematibus planis sublevarinequit, solidis posset quidem, sed illa difficillime apparantur. Utut se res habeat,motus iste revera motus non est, quies potius dicenda: nec melius ulla re potestrepraesentari quam ipsissima sua causa physica, quae ex Martialibus et EpitomesAstr. lib. I. II. III. et VI. est ista. Terrae globus dum annuo motu circumferturcirca Solem, tenet interim axem convolutionis suae sibi ipsi semper paralellum indiversis sitibus, propter fibrarum naturalem et magneticam inclinationem ad quiescen-dum: vel etiam propter continuitatem diurnae convolutionis circa hunc axem, quaeill um tenet erectum, ut fit in turbine incitato et discursitante, Quare sicut motusiste revera non est, sed quies potius, sic etiam orbiculo commentitio nihil est opus:et jure hic me antiquae et erroneae persuasionis de soliditate orbium reum egitTycho Braheus, qui lecto libello literas hac de causa ad me dedit. (Tychonis dehac re literae leguntur in prooemio pag. 44.)
q) Omnis doctrina praecessionis aequinoctiorum contemplatione axis et polo-rum Telluris absolvitur; ut nec nona sphaera, nec orbiculo illo circa Terram sitopus. Vide Comment. Martis partem V. et Epit. Astr. lib. II. III. et VII.
r) Secundum motum in meram axis quietem redegimus, tertius jam ad secun-dum est reducendus et cum eo in unum conflandus. Si enim causarum physicarumobviatione axis Telluris post unam revolutionem annuam invenitur insensibili aliquoretrorsum inclinatus a situ pristino, et si tuetur nihilominus constantem inclinatio-nem ad latera mundi, seu polos viae regiae, si tertio etiam ecliptica, quippe orbitaTelluris, ut reliquorum planetarum orbitae, latitudines suas habet a via regia,