Band 
Volumen primum.
Seite
128
JPEG-Download
 

128

Mysterii Cosmographici

cundaria quatuor aut quinque planis in unum solidum adsciscunt. 4) Pri-maria nemini suum debent originem et proprietates: secundaria pleraqueex primariis, facta commutatione, adepta sunt, et quasi genita ex illis.5) Primaria non moveri concinne possunt, nisi acta diametro per centraunius aut oppositorum planorum: secundaria vero acta per oppositos angulosdiametro. 6) Primariorum est proprium stare: secundariorum pendere. Siveenim haec in basin provolvas, sive illa in angulum erigas, visus utrinquedeformitatem aspectus refugiet. 7) Adde denique, quod primaria perfectonumero tria sunt: secundaria imperfecto duo, quodque illa omnes angulispecies habent, cubus rectum, pyramis acutum, dodecaedrum obtusum: haecvero ambo in obtusi solius genere versantur. Et octaedri quidem angulusper omnes tres species vagatur, in junctura laterum obtusus, inter coeuntiaduo latera ex opposito rectus, ipse vero solidus acutus. Cum igitur mani-festum esset discrimen inter corpora, convenientius fieri nihil potuit, quamut Tellus nostra, totius mundi summa et compendium atque adeo dignissimastellarum mobilium, orbe suo inter dictos ordines distingueret, locumque eumsortiretur, quem ipsi superius attribuimus.

Caput IV.

Quare tria corpora Terram ambiant, duo reliqua induant?

Patere nunc, lector aequanime, ut ludam aliquantisper in re seria, etnonnihil allegoriis indulgeam. Etenim existimo ex amore Dei in hominemcausas rerum in mundo plurimas deduci posse. Certe equidem nemo ne-gabit, in domicilio mundi exornando Deum ad incolam futurum identidemrespexisse. Finis enim et mundi et omnis creationis homo est. Terramigitur, quae genuinam Creatoris imaginem datura et alitura esset, existimodignam a Deo censitam, quae circumiret inter medios planetas sic, ut toti-dem illa haberet intra orbis sui complexum, quot extra habitura esset. Uthoc Deus obtineret, Solem reliquis quinque stellis accensuit, quamvis illetoto genere discreparet. Idque eo magis consonum videtur, quod cum supraSol Dei patris imago fuerit, credibile est, hac associatione cum reliquisstellis argumenta venturo colono praebere debuisse cptXav&Qconiag et dv&QG)-noncc&eiag, quam Deus usurpaturus erat erga homines, ad domesticam fami-liaritatem usque sese demittens. Nam in veteri Testamento frequenter innumerum hominum venit, et Abrahami amicus audire voluit, sicuti Solemvidemus in numerum mobilium venire. Cum autem Sol a Terra ambiretur,positis, quae dicta sunt, necessario ille ordo corporum intra Terram inclu-dendus fuit, qui duo saltem complectitur: nempe ut mobilia duo cum im-mobili Sole eundem efficerent numerum ternarium, qui est in exclusis aborbe Terrae. Sic igitur, Luna praesertim Terram ambeunte, domiciliumnostrum optimus Creator in medio septem planetarum collocavit. Nam sitrium reliquorum ordo ad Solem accessisset, fuissent igitur intra Terramcum Sole quatuor stellae, duae vero tantum extra. Quae numeri dratjiacum ratione careat, omissa est a Creatore. Cum item continere sit per-fectioris, ut actio, contineri ut passio imperfectioris, primaria vero perfectiorasint ceteris, convenit, ut trium ordo contineret Terram, reliqua continerentur