Caput III—V.
129
intra orbis Terreni ambitum. Atque sic habemus obiter causam, cur extraTerram tres moveantur planetae, intra duo: quae si minus lectori probatur,cogitet, honorarium hoc esse, non praecipuum. Nam etsi nesciremus causamob quam supra Terram (vel Solem Ptolemaei) tres irent stellae, tamen se-quentia starent cum praecedentibus, quia nobis de re constat. Nec quisquamunquam dubitavit, quin fj ^ <3 superiores sint. Tantum illud teneamus: cumtres in Copernico planetae sint supra Terram, oportere nos ordinem triumprimariorum corporum cubum, pyramida, dodecaedron extra orbem Telluriscollocare, octaedrum vero et icosaedron intra, si palmam in hoc negotiovelimus obtinere.
Caput V.
Quod cubus primum corporum, et inter ditissimos planetas.
Veniamus modo ad primaria tria, suaque singulis spatia tribuamus. Etcubus quidem ad fixas appropinquare debuit, primamque proportionem, quaeinter Saturnum et Jovem est, constituere : quia dignissima mundi pars extraTerram sunt fixae: ut circuli (post centrum) circumferentia: cubus vero pri-mum corpus in suo ordine. I) Solus enim a sua basi generatur, cum reli-qua quatuor non generentur faciebus suis, sed aut secta sint e cubo, utpyramis, rejectis 4 pyramidibus rectangulis : aut aucta, ut dodecaedron, ap-positis sex pentaedris. 2) Solus in homogeneos cubos sine prismate re-solvi potest. 3) Solus est quaqua versum et in tres directas dimensionesporrigitur. Nam reliquorum facies inclines sunt et alicubi, cum se duabusdirectis sectionibus praebeant, in reliqua sectorem frustrantur. 4) Hinc est,quod solus habet tot facies, quot habet ternaria dimensio terminos, nempesex, et duplum numerum laterum, scilicet duodecim. 5) Solus undiquaquehabet aequalem angulum, scilicet rectum. At in pyramide regula, quaesedet adhibita mediis planis, discrepat, si eam versus angulum intorqueas:nec solidi anguli ad eam normam quadrant, quae interjectum longum late-ralem angulum metitur. 6) Hinc etiam soli competit, quod ex fxovoßißXcoPtolemaei citat Simplicius super Arist. lib. I. de Coelo cap. 1. pro causaperfectionis in ternario : quod scilicet non plures tribus rectis perpendicu-laribus ad locum solidum in solidos rectos dividendum concurrere possint.7) Est solidorum rectilineornm omnium simplicissimum corpus. Quod etsiin pyramide ambigitur, tamen ex eo facile evincitur, quod pyramidis men-sura cubus est, mensuram autem priorem esse convenit. Mensura vero estnon tantum ex instituto hominum, qui quicquid solidorum metiuntur, ejusquantitatem in parvis cubiscis concipiunt animo, sed multo magis ‘natura.Rectus enim angulus aequalis est alteri, quocum in planum extenditur. Estigitur perpetuo sibi aequalis ipsi, atque adeo unus, ceterorum utrinque in-finiti sunt. Mensuram autem decet unam et eandem, atque etiam finitamesse. 8) Hinc tam foecunda est recti in circulum inscriptio, sine quo me-diante nec triangulum nec quinquangulum nec ab eis derivata inscribi pos-sunt. 3 ) 9) Sed neque illud praetereundum quod perfectissimo animali solersnatura sex easdem diagaaeig perfectissime attribuit, non obscuro argumento,quam hoc corpus penes illam sit in pretio. Nam homo ipse quidam quasicubus est, in quo sex quasi plagae sunt, supera, infera, antica, postica,dextra, sinistra.
Kepleri Opera I,
¥
9