Caput VI—VIII.
131
Caput VII.
De secundariorum ordine et proprietatibus.
Secundaria quod attinet, cum octaedron sit prius icosaedro, mirum ali-cui videri possit, cur quod ordine naturae posterius est, in mundo praecedat?Kam quia Mars dodecaedron sortitus est cum Tellure, sequitur, ex iis quaediximus, inter Tellurem et Venerem intcresse icosaedron. Et prius esseoctaedron icosaedro multa probant. Primum enim octaedron natum est(non vere quidem, sed ita quasi natum sit) ex cubo et pyramide primis insuo ordine: quorum illius numerum laterum, hujus basin triangulam mutuatur.Icosaedron vero a pyramide et dodecaedro postremis in suo ordine nascitur.Rursum enim ex illa basin, ex hoc numerum laterum mutuatur. 2) Octaedronet icosaedron si ex angulis adspicias, illud cubi basin quadratam ostentat,hoc dodecaedri quinquangulam. 3) Octaedrum cubo aequealtum est, ut vi-debimus , et icosaedron dodecaedro. 4) Octaedron cum cubo, icosaedroncum dodecaedro permutant numerum basium et angulorum. Nam cubi baseset octaedri anguli sunt sex, illius anguli et hujus bases octo. Sic dode-caedri bases et icosaedri anguli sunt utrinque duodecim : vicissim illius an-guli et hujus bases sunt viginti. 5) Octaedron cubi rectum angulum imi-tatur, icosaedron dodecaedri obtusum. Ex quibus patet octaedron caputesse sui ordinis, sicut cubus primorum est princeps.
' Caput VIII.
Quod octaedron sit intra Venerem et Mercurium.
Quod autem propterea statim ad dodecaedron in mundo sequi debeat,non sequitur. 1) Nam quia revera duo diversi sunt ordines, possunt etiamin diversas mundi plagas spectare suis capitibus. 2) Atque adeo, quia cubusdignissimae mundi regioni extra Terram appropinquat, circumferentiae scilicetsive fixis, par erat, ut et alterius ordinis caput digniori loco mundi intraTelluris orbem accederet. Nihil autem dignius centro et Sole. 3) Quodsi etiam utriusque ordinis situm pro uno censeamus, quid elegantius fieripoterat, quam ut ille utrinque similibus et primis corporibus clauderetur?4) Pulchrius etiam est, multifacia corpora adinvicem sequi in medio, et apluralitate basium utrinque sensim ad paucitatem discedi, si nihil aliud pro-hibeat, quam si ad multarum basium corpus sequeretur unum paucarum ba-sium, et denique succederet rursum aliud longe plurium, quam erat utrum-que. 5) Atque cum dodecaedron esset in suo ordine ultimum, conveniebat,ut illi succederet ex altero ordine, quod esset sui simile. 6) Etiam hocad Telluris dignitatem pertinet, ut utrinque similiter, quantum fieri posset,stiparetur. Cum igitur ita cecidisset, ut exterius proxime ambiretur multi-facio, par erat, ut interius etiam proxime complecteretur multifacium. Duoigitur hi ordines quinque horum corporum ita sunt a sapientissimo Condi-tore in unum redacti, ut calcibus invicem ad Tellurem, quae maceries ipso-rum est, obverterentur, capitibus in diversas mundi plagas discederent. a )
9 *