Band 
Volumen primum.
Seite
132
JPEG-Download
 

132

Mysterii Cosmographici

IN CAPUT III—VIII' , NOTA AUCTORIS.

a) Plures corporum distinctiones et haec ipsa fusius invenies lib. IV. Epitomes,aliqua etiam, ortum et combinationem spectantia, lib. V. Harmon. Cap. 1., et infrain hoc ipso libello Cap. XIII.

Caput IX.

Distributa corpora inter planetas, proprietates aptatae, demonstrata excorporibus cognatio planetarum mutua.

Non possum praeterire, quin hic aliqua ex ea physices parte, quae estde planetarum qualitatibus, delibem, ut appareat, etiam vires ipsorum na-turales hunc ordinem servare eamque ad invicem proportionem retinere.Nam si eos planetas, qui Terram ambeunt, illis etiam corporibus, quae sibiinscripta continent, accenseas, inclusis autem planetis a Telluris orbe illacorpora tribuas, quibus uterque circumscribitur, quod optima ratione fieriposse existimo : Saturnus habebit cubum, Jupiter pyramida, Mars dodecae-dron, Venerem icosaedron, Mercurium octaedron. Terra vero cum nihil sitnisi limes, neutri accensetur. Solem etiam et Lunam astrologi maximointervallo a ceteris quinque distinguunt, ut ita non opus sit illorum hic me-minisse, et numerus corporum pulchre cum 5 planetis conveniat.

Jupiter igitur in medio maleficarum beneficus ipse multos in admira-tionem rapuit, et Ptolemaeum etiam ad causarum investigationem extimu-lavit. a ) Nos simile quid videmus in pyramide, quae inter duo corporapartim cognata, partim abhorrentia invicem adeo ab utroque discrepat, utfere de loco periclitetur in ratiociniis superioribus. Trium superiorum qui-libet cum reliquis hostilia exercet odia. b ) Tribus etiam eorum corporibusnihil penitus convenit eorum, quae apparent. Mars tamen cum Saturno insola malitia conspirat. Huic ego comparo inconstantiam angulorum, quaeillorum propria et communis est utrique. Igitur bonitatis argumentum eritcontrarium, scilicet stabilitas angulorum in solis lateribus. Argumentumcur Jupiter, Venus et Mercurius benefici sint. Cubus, Saturni corpus, me-titur omnia reliqua sua rectitudine, et planeta ipse mensores efficit, estquequoad ingenium rigidus, recti custos, ne latum unguem cedens, inexorabilis,inflexibilis. Sic fert anguli rectitudo.

Cognatio evidentissima est in basibus, qua cum Jupiter, Venus, Mer-curius (planetam dico pro corpore) eadem utantur, causam habemus eorumamicitiae, ut supra. Nam stabilitas inest triangulo primum. Alter gradusest planum apparens cum angulo ceu umbilico. Ne miremur igitur ampliusecquid delitiarum penes durum et igneum Martem lateat, cujus causa deli-catula Venus mariti frustrata thalamum cum Marte conspiraverit. NamMartis quinquangulum est in Venere. Sic Saturni quadrangulum in Mer-curio conciliat eosdem utrique mores. Tertius gradus est, cum idem ejus-dem in duobus est vel apparet: et tum illis in causis communis amici con-venit. Igitur in rebus Joviis convenit Veneri cum Mercurio, quia communiJovis utuntur basi. In Saturniis consentit Mercurius cum Marte parumper,quia "in illo Saturni quadratuln, in hoc tectus cubus est. Apparet etiam hinc,cur Veneri cum Saturno nulla cognatio, et quae potissima, et cur Mercuriiversatile ingenium omnibus quatuor sese applicet, minimum tamen Marti: