Caput IX.
133
Etiam Saturnus solitarius est amansque solitudinis, plane ut ejus angulirectitudo non potest ferre ullam inaequalitatem vel minimam, cujus gratiamultiplex fiat. Contra Jupiter e genere infinitorum acutorum unum angulumnactus popularis ideo factus est, moderate tamen et temperanter. Auctorenim est amicitiarum honestiorum. Ita Mars et Venus populares et ipsisunt, sed nimium. Nam obtusus et prodigus ipsorum angulus intemperantiamnotat. Mercurius de natura Saturni et Jovis est ratione anguli. Et amantliterati quidem solitudinem, sed inhumani tamen non sunt. Amant eos, quiiisdem studiis oblectantur, modumque statuunt in conversationibus, plus quamJupiter, cujus omnis actio est in coetubus hominum interque purpuratos.
Jupiter et Venus foecundi sunt. Sane quia Jupiter facit ad plerorum-que compositionem, Venus autem Jovis quasi soboles est, cum una Venusviginti Joves breviusculos in se contineat. Jupiter autem in mares aequior,Venus in foeminas: unde ille mas dicitur, haec foemina. Pyramis enimefficax est, icosaedron effectum et soboles. Ex his iisdem principiis ali-quanto explicatior causa redditur, quare Mercurius promiscui sexus sit etquare in foecunditate mediocris.
Jovis primum, dein Saturni, et' demum Mercurii tranquillitas et con-stantia morum est a paucitate planorum: Veneris et Martis turbulentia etlevitas a multitudine. Varium et mutabile semper foemina. Et figura Ve-neris omnium maxime varia et volubilis. Atque hi gradus sunt: unde me-dius Mercurius, media fide. N
Mercurii versatile et celere ingenium refert octaedri mobilitas. Nam sisuper duos angulos volvas, quatuor continua latera per medium figuraedirectum iter transeunt. Ceteras figuras quomodocunque volvas, videbisper medium transversa et impedita incedere latera.
Mars multis lateribus pauciora plana efficit, Venus totidem lateribusplura plana: Martis etiam multi conatus irriti sunt: Venus conatibus illipar, prosperiore tamen utitur fortuna. Nec id mirum esse debet. Faciliusenim choreae instituuntur quam bella, et par erat, citius ad finem pervenireamores, quam iras, quia hae perimunt homines, illi gignunt. Eodem pactoMercurius Saturno felicior est. c )
IN CAPUT NONUMNOTAE AUCTORIS.
a) Loquor cum astrologis. Nam si meam sententiam dicam, nullus in coelomaleficus mihi censetur: idque cum ob alias rationes, tum maxime propter hanc, quiahominis ipsius natura est hic in Terra versans, quae radiationibus planetarum con-ciliat effectum in sese; sicut auditus, instructus facultate dignoscendi concordantiasvocum, conciliat musicae hanc vim, ut illa incitet audientem ad saltandum. De hacre egi multis in responso ad objecta Doctoris Roeslini contra librum de stellanova, et alibi passim, etiamque in lib. IV. Harmonicorum passim, praesertim cap. 7.
b) Hoc allegorice intellectum physicis rationibus defendi potest: ut si sub odiivocabulo discrimen qualecunque intelligatur situs, motus, luminis, coloris. Vide,lector, caput ultimum Ptolemai harmonicorum, ubi prodierint, quaeque in id annota-verim, praesertim ultimam meam speculationem de Saturni et Martis mutuis excessi-bus vel defectibus, Jovis vero mediocritate. 38 )
c) Etsi nihil est hoc caput, nisi lusus astrologicus, nec pars operis censeridebet, sed excursus: conferat tamen illud lector cum Ptolemaei rationibus, tam inTetrabiblo, quam in Harmonicis: videbit nostras Ptolemaicis non inferiores, ac fortemeliores esse.