Band 
Volumen primum.
Seite
134
JPEG-Download
 

134

Mysterii Cosmographici

Caput X.

De origine numerorum nobilium. a )

Infinitum est singula persequi, neque sine fructu de his astrologus am-plius cogitet. Videamus modo astronomorum arithmeticam, sacrosque eorumnumeros, 6. 12. 60. 39 ) Igitur excepto quadrante et sextante, sc. 15, 10,omnes sexagenarii partes multiplices reperiuntur in his quinque corporibus.Vicissim exceptis angulis planis octaedri et cubi, quorum uterque habet 24,cetera omnia, quae numerantur, sunt pars multiplex sexagenarii, ut existi-*mem, vix ulli numero posse ne a Pythagora quidem ullam rem naturalemassignari, quae illi magis sit propria, quam hic numerus est dictis quinquecorporibus.

Unus est cubus, Una pyramis, Unum dodecaefiron, Unum icosaedron,Unum octaedron, Unum solitarium sine simili.

Duo corpora secundaria; Duo ordines corporum; Bina semper sibisimilia; Duae ejusmodi similitudines.

Tres anguli basium in pyramide, icosaedro, octaedro, quia bases trilatera.Tria primaria corpora. Tres angulorum differentiae.

Quatuor anguli et latera basis in cubo. Quatuor solidi pyramidis an-guli. Quatuor ejusdem bases.

Quinque corpora. Quinque anguli et latera in basi dodecaedrica.

Sex anguli octaedri. Sex latera pyramidis. Sex bases cubi. Pulchernumerus.

Octo bases octaedri. Octo anguli cubi. b )

Duodecim bases dodecaedri. Duodecim latera octaedri. Item et cubi.Duodecim anguli icosaedri. Duodecim plani anguli pyramidis.

Ecce hic numerus in omnibus quinque est.

Viginti bases icosaedri. Viginti anguli dodecaedri.

Viginti quatuor anguli plani octaedri et cubi. Hic alienus est nume-rus, sed nec praecipuae rei, nec ita alienus: ^st enim bis 12, ter 8, qua-ter 6, qui omnes sunt in 60.

Triginta latera icosaedri et dodecaedri.

Sexaginta plani anguli dodecaedri et icosaedri.

Praetereaque nihil numeratur, nisi summas omnium laterum et angulo-rum inire velimus, quod alienius est. Tum provenient anguli denominantiumbasium 18, facies 50, anguli totidem, latera 90, anguli plani 180. Numericognati omnes. ,

IN CAPUT DECIMUMNOTAE AUCTORIS.

a) Ut supra jam dictum est, omnis numerorum nobilitas (quam praecipue admira-tur theologia Pythagorica, rebusque divinis comparat) est primitus ex geometria.Cum vero multae sint ejus partes, hae quidem quinque figurae solidae non sunt primanec unica causa nobilitatis hujus sed accidit, ut multa in eundem numerum conspi-rent. Prima enim origo aptitudinis numerorum est ex figuris planis regularibus, cir-culo inscriptilibus, earumque congruentia; unde postea solidae oriuntur. Vide lib. I.et II. Harmonicorum. Ne vero confundaris, ubi legeris, demonstrationes laterum,quibus utuntur figurae, arcessi a numeris angulorum, quasi ideo numerus, ut nume-rans. prior sit et dignior. Minime, non enim ideo numerabiles fiunt anguli figurae,