Caput X—XI.
135
quia praecessit conceptus illius numeri, sed ideo sequitur conceptus numeri, quia resgeometricae habent illam multiplicitatem in se, existentes ipsae numerus numeratus.
b) Ecce manifestam hallucinationem; octo non est pars sexagenarii, sed benepars est numeri 120, qui est bis 60.
Caput XI.
De situ corporum, et origine zodiaci. a )
Infestos in his capitibus habebo physicos, propterea, quod naturalesplanetarum proprietates ex rebus immaterialibus et figuris mathematicis de-duxi, porro vero etiam ex nuda imaginatione sectionum quarundam originescirculorum investigare audeam. His paucis responsum volo: quod CreatorDeus, cum mens sit et quae vult faciat, non prohibeatur, quo minus inaptandis viribus et designandis circulis ad res vel sine materia vel imagi-natione constantes respiciat. Et cum nihil velit ille, nisi summa cum ra-tione., nihilque praeter ejus voluntatem extiterit, dicant igitur adversarii,quaenam aliae rationes Deo fuerint aptandarum virium etc., cum praeterquantitates nihil esset? Quod si, dum nihil inveniunt, ad imperscrutabilesConditricis Sapientiae vires confugiant: habeant sibi sane hanc inquirenditemperantiam, illaque cum pietatis opinione fruantur, nos vero patianturcausas ex quantitatibus verisimiles reddere, dummodo nihil indignum tantodicamus Opifice. b ) Nulla igitur vinctus religione pergo ad investigationemzodiaci.
Ac initio existimo verisimiliorem corporum situm excogitari non posse,quam cum cubus, maxima figurarum, inseratur orbi quomodocunque, nam incirculo nullum est initium. Oportet autem principia sine ratione constituere, c )ne infinitus fiat regressus, d ) et ut aliquando transitum habeamus e ) ab in-finita potentia ad finitum actum. Jam igitur una facierum censeatur probasi. Pyramis igitur inserenda cubo mediante orbe Jovio debet basin basicubi naQa\Xi}\ov tenere Q: et dodecaedron pyramidis basi. 0 Aliter feruntsecundariorum proprietates, ut vidimus. Erigendum igitur icosaedron intradodecaedron, ita ut diagonius illius fiat utrique oppositarum basium dode-caedri perpendicularis in centris. Eodem pacto suspendendum erit octaedronminima figurarum intra icosaedron, ita ut acta recta veniat 1) per centrumbasis in cubo, 2) per centrum basis tetraedricae, 3) per centrum quin-quanguli dodecaedrici, 4) per angulum icosaedri, 5) per angulum octaedri,6) per centrum mundi et corpus Solare, et porro similibus interstitiis peroppositos 7) octaedri, 8) icosaedri angulos, 9) dodecaedrici plani centrum,10) tetraedri angulum, 11) cubici plani centrum. h ) Majoris lucis causarelego te ad tabellam, ubi omnia corpora ad hunc modum expressa sunt.Quibus 'ita constitutis non tantum apparens in octaedro quadratum, aequa-liter a dictis duobus angulis remotum, si producatur circumcirca, omnesfiguras atque adeo totum mundum in bina dividet aequalia, sed etiam om-nium laterum, quae quis inter dictos angulos et centra media censerepotest, ‘) eorum inquam omnium si regulariter ponantur sectiones mutuae, k )quae prospicienti ex centro apparent, versantur in eodem quadrati octaedricicontinuato plano. Idque praecipue in multifaciis ut cognafis apparet. Nam