v 136
Mysterii Cosmographici
ceterorum latera dicta non simul congrue poni possunt. x ) DodecaedronFig. 13. igitur decem lateribus talem
1 describit viam, per mediumtranseunte quadrato octaedri,~~ ~ " in planum extenso (fig. 13).
Icosaedron vero manifestam zonam hoc pacto, transeunte rursum octa-Fi e- ii- edri quadrato in rectum ex-
tenso (fig. 14).
Quod si haec duo cognatacorpora ita applicentur percircumferentiam (nam anguliduo unius et centra planorum duorum alterius adhuc, ut supra, tanquampoli cohaerere intelliguntur) ut apparentia bina quinquangula icosaedri, etFig. is. bina vera dodecaedri angulis
congruant, progignetur circu-laris sectio, quae in planumextensa, cum octaedri qua-drato, sic habet (fig. 15).
Sin angulus unius mediolateri alterius in supradictisquinquangulis applicetur, taliserit sectio m ) (fig. 16).
Quid restat igitur, quindicamus planetas illam viam tot manifestis punctis notatam a Creatorejussos ire, praecipue cum inter supra assumta colligafaque centra et angu-los tanquam polos media sit. n )
Fig. 16
IN CAPUT UNDECIMUMNOTAE AUCTORIS.
a) Totum hoc caput quantum ad scopum omitti potuit, nullius enim momenti est.Neque enim hic est genuinus situs seu coaptatio inter se corporum quinque geometri-corum, ut infra patebit: neque si esset, zodiacus inde esset.
b) Ecce ut foeneraverit mihi per hos 25 annos principium jam tunc firmissimepersuasum: ideo scii, mathematica causas fieri naturalium (quod dogma Aristotelestot locis vellicavit), quia Creator Deus mathematica ut archetypos secum ab aeternohabuit in abstractione simplicissima et divina, ab ipsis etiam quantitatibus, materiali-ter consideratis. Aristoteles Creatorem negavit, mundum aeternum statuit: non mi-rum, si archetypos rejecit: fateor enim nullam illis vim futuram fuisse, si non Deusipse in illos respexisset in creando. Ergo etiam eccentricitatum causae ex hoc prin-cipio tandem inventae sunt, quarum inaequalitatem vehementer necesse est admirari,quicunque de iis serio cogitat: quicunque cum Aristotele de rebus coelestibus sicquaerit: Quare non, quo quilibet planeta humilior, eo pluribus orbi-bus vehitur? Nam qui in hoc inquirendum sibi putavit in astronomia sui temporisinque persuasione illa falsa solidorum orbium, idem hodie si viveret, et puram atquegenuinam nostram de coelo doctrinam cognosceret, multo maxime sibi quaerendumexistimaret: Quare non, quo quilibet planeta interior, hoc minoremetiam eccentricitatem habet? Itaque omnibus rationibus, quas ipsi sua prin-cipia suggererent, consumtis, illa perpetua voce, Quare non, si tandem edocereturAristoteles, causas hujus rei pulcherrimas et plane necessarias ex harmoniis, ut exarchetypo reddi posse : puto illum plenissimo assensu et archetypos, et quia horumper se nulla efficacia est, Deum mundi architectum recepturum fuisse. Haec igitur