138
Mysterii Cosmographici
5) centrum plani cubici: eruntque talium linearum sex, et situs undique sibi ipsisimilis.
i) Quia in pyramide per hunc vitiosum situm impedimur, ut media latera nequea-mus censere.
k) Tunc sane etiam in pyramide invenientur quatuor media latera} tunc etiamsitus figurarum in se mutuo respiciet leges inscriptionum geometricarum.
l) Non possunt inquam congruere latera unius omnia lateribus alterius, minimeomnium pyramidis. Scilicet ideo congrue poni non possunt, quia initium positionisnon factum est regulare.
m) Hic equidem legitimus duorum horum corporum situs est ad se mutuo: atoctaedri situs, qui sic adsciscitur, illegitimus est.
n) Omnino multa restant, quo minus hoc dicere possimus. Nam situs, qui poloshic signat, illegitimus est. Quatenus vero in duobus, dodecaedro et icosaedro, situsest legitimus, totidem possunt esse poli, quot anguli hujus, plana illius, duodecim sc.,quare zonae intermediae sex. Erunt igitur incerti planetae, quorsum eant. In ge-nere obstat hoc, quod figurae istae reali situ partium ad se mutuo non sunt expressaein mundo, sed solum proportio orbium figuralium ex iis desumta in orbes coelestesfuit translata numerusque orbium a figuris constitutus. Rectius igitur hanc quaestio-nem: cur hanc potius, quam aliam viam currant planetae, ut absurdamrepellimus. Nam cum esset in intentione Dei circulus, motibus planetarum necessa-rius, illi Deus per intentionem constituto materiale et stellatum sphaericum circum-jecit. Nec dubitatio aliqua Deum ab opere retinuit, quo minus initium ejus facereposset, quasi sine ratione; nam tunc corpus nullum praeexistebat, cujus ille partiumrespectu dubitaret. Spatium vero sine corpore pura est negatio: satisque rationisest ad faciendum initium in infinito nihilo, vel cogitare leviter de aliquo: tale enimcogitatum jam statim infinitis modis est praestantius, reliquo infinito non actu, necexistenti, nec cogitato, et sic prius illo et initio aptum. Neque vero primus ego sum,qui me ipsum hac inutili quaestione fatigavi: cur scilicet hac traductus sitzodiacus, cum potuerit alia, locis infinitis? Invenias similem hujus inAristot.: cur hanc potius in plag-am eant planetae, quam in ejus contra-riam? Nam ne hic quidem ratio est ulla unius prae altero, cum omnis linea, longi-tudinis conditione, duas obtineat plagas, quae sunt in recta versus duos ejus terminos.Fatetur quidem ibi Aristoteles in genere, non omnium rationes eodem modo quaeriposse: adoritur tamen quaestionem hanc: naturam ait inter possibilia semper quodoptimum eligere: melius vero esse, ut ferantur sidera in plagam digniorem; atquidigniorem esse plagam prorsum, quam retrorsum. Ridicule. Nam prius quam motusesset, neutra plaga, neque prorsum, neque retrorsum dicebatur; principium petitur.Argutatur quidem a similitudine mundi cum animalibus, animalia cum plagis suis sexideam mundi statuens. Atqui rursum principium petitur. Demus enim mundum essefactum ad similitudinem animalis; dicat igitur prius de ipso animali, cur hoc illi sitprorsum, illud retrorsum; et non vicissim; hoc est, cur oculi auresque et nares et lin-gua et os versus imaginem in speculo dirigantur, brachiorum, manuum digitorumquearticuli illorsum flectantur, pedum palmae illorsum extendantur, et non potius, utimaginis in speculo membra eadem, retroversus hominem: potuit enim etiam sic fieri:hoc est, potuit cor, quod nunc est in sinistra, collocari in sede, quam nunc putamusdextram. Et ut constet ratio in hac idea mundi, quid ? an non aeque facile contrariapotuit ejus ad latera mundi fieri applicatio? quid impedivit, quo minus sinistram admeridiem tenderet, dextram ad septentrionem, quando plagas mundi metari jussa est ?sic enim faciem vertisset in plagam, quae nobis nunc occasus dicitur; sic contrariamsidera plagam prorsum habuissent, in quam motibus suis tenderent. Rectius itaquesupersedisset Aristoteles solutione hujus ineptae quaestionis, suae ipsius admonitioniobtemperans. Nam inter ea, quae omnia ex aequo contingere possent, natura nullaminvenit melioris et deterioris electionem, hoc enim involvit contradictionem. Quinimosic argumentemur: cum ens non ente praestet, nondum igitur existente mundo, quae-cunque ejus plaga prosa concepta fuit initio, illa potiores nunc ex sua parte rationes