Band 
Volumen primum.
Seite
139
JPEG-Download
 

Caput XI—XII.

139

habet, cur prosa sit, quam ejus contraria, hoc ipso, quia contraria ejus concipitur essein non ente: quae si etiam prosa facta esset, mundus tamen similis huic praesentifactus esset. Comparatio locum non habet mundorum, ubi unus solus est. Valeantitaque quaestiones hujusmodi materiales, et cum iisdem etiam metatio zodiaci, seupotius (quia hic locis suis excedit aevi successu) viae regiae a Solaris corporis circulointer ejus polos medio monstratae. Nam si poli et axis corporis Solaris in plagasmundi alias versi fuissent, etiam via regia alia fuisset traducta. Quod idem et defiguris dodecaedro et icosaedro dicendum. Demus enim, munus ipsarum esse, metarizodiacum sectionibus mutuis laterum, et certi quidem ordinis, ex sex, quos diximusesse possibiles: certe translato figurarum situ in mundo sensili sedes etiam alia zo-diaco obtingeret.

Caput XII.

Divisio zodiaci et aspectus.

Multi divisionem zodiaci in duodecim praecisa signa pro figmentohumano habuere, tali nempe, cui nihil rei naturalis subsit. Neque enimhaec fxoqia viribus aut affectionibus differre naturalibus arbitrantur, sedassumta propter numeri ad rationes aptitudinem. Quibus etsi non omninorepugno, tamen ne quid temere rejiciatur, ex iisdem principiis divisionishujus causam proponam, ad quam Creatorem proprietates (si quas illaedistinctas habent) accommodasse vero non erit absimile. a )

Numerorum subjectum quodnam sit, supra vidimus. Et certe praeterquantum aut quanto simile, potentia qualicunque praeditum, nihil est in totouniverso numerabile, praeter Deum, qui ipsissima veneranda Trinitas est. b )Jam igitur corpora omnia dissecuimus per zodiacum. °) Videamus, ecquidsectione hac zodiacus ipse adeptus vel passus sit. d ) Sectorum igitur dictomodo cubi facies ex sectione resultans erit quadrata, ut et octaedri, pyra-midis triangula, reliquorum duorum decangula. Quater tria decies faciuntsummam centum et viginti. Igitur inscripta circulo quadratum, triangulum,decangi\lum ad idem punctum arcus varios in circumferentia distinguunt,quos omnes metitur portio non major centesima vice-sima totius circuli. Naturalis igitur divisio zodiaci in120 ex regulari situ corporum inter orbes. Cujus tri-plum cum sit 360, videmus hanc divisionem non om-nino nulla ratione niti. Jam si quadratum et triangulumrursum ex eodem puncto separatim describamus, portiocirculi minima erit pars duodecima ambitus, nempesignum. Ut mirum sit, et motum Solis et Lunaemenstruum e ) et conjunctiones magnas superiorum tamapte quadrare ad portiones, quae ab eorundem corporibus per triangulumet quadratum distinguuntur. f )

Atque adeo quam haec duodenaria divisio penes naturam in pretio sit,exemplo cape extraneo, ut quamvis causa non omnino cognita sit, tamenoccasio pateat, subinde praeclarius de his quinque figuris sentiendi. e )

Esto proposita fides aliqua, ejusque sonus F ut. Igitur quot -

occurrunt voces a F usque ad octavam consonantes cum F, toties, EzlEEjijiinec saepius, potes fidem rationaliter dividere, sic ut divisae fidis partes et

Fi*. 17.