Band 
Volumen primum.
Seite
143
JPEG-Download
 

Caput XII.

143

planum dictum incidentes distinguat zodiacum in irrationalia, patet hanc divisionemnon esse propriam quinque figurarum. Eam igitur in Epitom. Astr. lib. II. demon-stravi propriam esse figurarum planarum, regularium-demonstrabilium, si illae circuloinscribantur ab uno ejus puncto.

e) Solis intellige annum. Nam dum Sol annum permeat, Luna duodecim mensesconficit fere. Adeoque hanc distributionem anni et accommodationem motuum Soliset Lunae, saltem in primo proportionis illorum conceptu, ego archetypicam statuo,exque hac ordinatione et ex concursu naturalium causarum motricum causas eruoquarundam inaequalitatum in Luna: ut monui in prolegomenis Ephemeridum et doceoplene in Epit. Astr. lib. IV. Simile quid ibidem invenies etiam de proportione anni adrevolutiones diurnas 360 (in prima intentione) quibus accedunt deinde ob concursumcausarum revolutiones 5 l U : unde elicitur nova aequatio temporis. Etsi delibero adhucobservationesque expendo.

f) Hoc quidem accidentarium est, non archetypicum. Nam ut doceo lib. V. Har-monicorum, periodica planetarum tempora sunt ex harmonicis contemperationibusmotuum extremorum: in apheliis enim debuit esse motuum proportio quae 2 ad5 fere, in periheliis vero, quae 5 ad 12, ut scilicet inter Saturni aphelium et Jovisperihelium posset esse diapente-epi-diapason (quinta supra octaväm), inter veroSaturni perihelium et Jovis aphelium perfectum diapason (octava), quia hae duaeharmoniae cubo cognatae sunt. Haec enim prima et archetypica in motibus est causa.Quod si igitur ut apheliorum motuum, sic totarum periodorum proportio esset quae 2ad 5, tunc in annis 60 contingerent praecise duae revolutiones Saturni, quinque veroJovis; in annis 12 una Jovis: et Saturnus et Jupiter conjuncti verbi causa in principioarietis praecise post 20 annos in ipso principio sagittarii coirent iterum. Jupiter enimsuperato Saturno dum zodiacum emensus Saturnum fugientem persequitur, ille interimex ariete abiit tantum, ut Jupiter in quinque revolutionibus ter solummodo assequaturipsum, quia effugit Saturnus per duas ex quinque; ita restant tres conjunctiones inquinque Jovialibus periodis perfecto triangulo distributae. Ecce, ut hic triangularisconjunctionum situs sit necessarium consequens causae archetypicae ex harmoniisdesumtae; accidat vero trisectioni zodiaci, seu per pyramida, seu per triangulum, siquis illam, ut in hoc capite ponebam, archetypicam esse contenderit. Vicissim sitotarum periodorum fi et !(. proportio esset illa, quae propter harmonicas contempera-tiones debuit esse motuum periheliorum, sc. 5 ad 12, tunc in annis 150 Jupiter rever-teretur duodecies, semel in annis 12V». Ablatis igitur 5 de 12, restarent 7, toties sc.Jupiter assequeretur Saturnum. Itaque zodiacus per has conjunctiones divideretur inpartes 7, quarum quinis, id est 257 gradibus, binae conjunctiones a se invicem remo-verentur; verbi causa, post unam in 0° T contingeret altera in 17° x*, tertia in 4° Hp.Sed quia periodica tempora componuntur ex motibus tam apheliis, quam periheliis,exque interjectis omnibus, hinc nascitur etiam intermedia periodorum proportio, con-junctionumque per zodiacum distributio; ut prima in principio arietis collocata, se-cunda neque in ipsum principium sagittarii veniat nec etiam usque in 17° ?? excurrat,sed media et aequabili ratione ad tres gradus ultra triangularem locum progrediatur.Quod si ipsa zodiaci distinctio in tres trientes per figuras geometricas genuina etarchetypica causa fuisset hujus dispositionis conjunctionum, utique expressisset illaperfectum triangulum; non aberrat enim divinum opus ab archetypo suo. Non igituramplius mirum esse debet, cur Saturni Jovisque congressus ad triangulum alludant;quia nec perfecta et plane accidentaria est allusio.

g) Hic sunt ipsissima principia mei operis Harmonici, eaque non tantum opina-tionum, quae posterioribus temporibus corrigendae fuerint, sed etiam verissima reiipsius. Omnis enim philosophica speculatio debet initium capere a sensuum experi-mentis: hic vero, quae sensus auditus testetur de numero vocum cum una aliqua con-sonantium, quae item sensus oculorum de longitudine chordarum consonantium, emen-datissime et plene expressum habes.

h) Mirum est equidem, cum tot ex antiquo extiterint scriptores harmonicorum,nuspiam penes ipsos occurrere observationem hanc de numero sectionum harmoni-