Caput XIX.
171
existimem te, lector aeque, si aliquid amplius etiam deesset, concocturumatque excusaturum. Neque mihi digna videtur ejus motus diversitas, dequa magnam litem moveam b ). .Quamvis melius se gerit quam Venus:facit enim unius tantum gradus differentiam, quod mirum est: adeo nun-quam non fallaci est ingenio. Certe unus hic est, qui astrologorum famammaxime prostituit et meteororum rationem omnem turbat. Et in ventisquidem praedicendis (quos certissime concitat, quotiescunque locis est ido-neis) saepe adeo constanti numero dierum aberrat, ut parum absit, quintum ejus in ephemeride vitiose proditum circulum corrigere possim 0 ): itaquesi quem astronomum cernerem nimium sollicite rimandis planetae hujus er-roribus incumbere, illum ego monerem, ut tempus illud rectius collocaret,et Tellurem atque hanc ambientem Lunam, i-vagye^axov sidus, quarum illampedibus, hanc oculis proxime attingimus, haec, inquam, sidera potius spe-culetur, quaeque in eorum motibus inque eclipsibus adhuc peccamus, limet:tum demum operam ad Mercurium transferat. Interea si venia digni sunterrores circa Telluris et Lunae motus, multo magis id merebuntur erroresin Mercurio, qui et remotior a nobis est, et fere semper sub Sole latet.
Atque hic rursum ut priore capite coronidis loco epistolae partemascribam, quam Maestlinus ad me misit: idque duabus de causis, prima,quia de re necessaria te monet, altera, quia caput hoc passim confirmat.Sic ille : 88 )
„Tam mirabilis est Mercurius, ut parum abfuerit, quin etiam me fefel-lisset. Nec mirum, quia etiam Copernico et Rheinholdo admodum mole-stum fuisse animadverto. Copernicus hoc de se ipso fatetur, „„multis (inquitlib. V. cap. 30.) ambagibus et laboribus nos torsit hoc sidus, ut ejus mo-tus scrutaremur.““ Unde praeterquam quod nullas suas proprias recitat ob-servationes in $ habitas, sed a Bernhardo Waltero Noribergico mutuatur:etiam in apogaei ipsius loco statuendo sibi non constat. Nam quem (cap. 26.)in primis Antonini annis, circa annum Christi 140. juxta Ptolemaei obser-vationes invenit in 10° et sub stellato orbe in 183° 20' a primastella X* eundem 183° 20' (cap. 29.) reponit ad 21. annum PtolemaeiPhiladelphi, perinde ac si hoc $ apogaeum intra 400 annos intermedios subsphaera fixarum stellarum immotum quievisset; cum tamen (cap. 30. infine) 63 annis per unum gradum motum fuisse ipsi videatur; addit autem:si modo aequalis fuerit. Rheinholdum in iisdem difficultatibus haesisse cal-culus Prutenicarum tabularum prodit, quo arguitur, Rheinholdum locumapogaei hujus ad tempus illud Philadelphi assumsisse eundem quidem cumCopernico, vid. 183° 20' a prima stella X> at ad Ptolemaei tempus illudin locum longe alienum a manifestis Ptolemaei observationibus et Coperniciresumtionibus cadit. Ibi enim locus ejus computatur non 183° 20' nec10° =£=, sed 188° 50' sub orbe stellato, et 15° 30' ideoque numeriilli mei ad Ptolemaei quidem seculum accommodati sunt,*) non autem, utceteri per omnia calculo tabularum Prutenicarum, sed Ptolemaei observatio-nibus conveniunt, eas enim Copernicus quoque et retinuit et secutus est,atque eosdem inde numeros produxit. Ad nostram autem sive Coperniciaetatem numeros hosce computare non volui, propterea quod ii longealii fierent, propter eccentricitatem orbis magni diminutam; et quod apudCopernicum nullis recentioribus observationibus investigati et comprobati
*) Hi numeri sunt in tabula V. (23 et 24) quae est Cap. XV. ad K.*