172
Mysterii Cosmographici
sunt. Optarem autem (quemadmodum me coram dixisse meminisse potes),Copernicum dimensionum harum fundamenta non antiquas, sed novas obser-vationes assumsisse. Grande enim et immane postulatum illud est (lib. V.cap. 30.) cum concedendum, inquit, putamus, commensurationes circulorummansisse a Ptolemaeo etiamnunc. Nam ipsa Terrena eccentricitas dimi-nuta alios numeros postu!at d ). Nec enim verum est, quod Rheticus innarratione dicit, quod in Mercurio nulla quoque sicut in Jove sentiatur ec-centricitatis mutatio: nam non similiter Solis apogaei latus suo apogaeoclaudit. Huc accedit, quod Ptolemaicae observationes satis crassae et par-tiles sunt, quas omnino praecisioribus corrigere oportebat. Sed de his jamfrustra conqueri licet. In tuo autem proposito, si numeri hi utcunque tibirespondeant, te putes officio tuo egregie functum, tibique quemadmodum Co-pernicus apud Rheticum in epistola vehementer gratuleris, certissima spefretus, propediem fore, ut occasione horum, quae a te ingeniosissime suntinventa, cetera quoque, quae jam adhuc dubia sunt, et astronomorum coe-tum non parum torquent, planissima sint futura“ e ).
IN CAPUT DECIMUM NONUM
NOTAE AUCTORIS.
a) Refractiones stellarum appellat Tycho Braheus, qui hanc doctrinae astro-nomicae partem constituit excoluitque, lib. Progymnasmatum, qui ex eo temporeprodiit in lucem, quam etiam partem feci astronomiae Partis Opticae ante 15 annoseditae, auxique in Epit. Astr. lib. I.
b) Ita creditum est hucusque de Mercurio; nec nego, magnam esse verorumetiam ejus motuum diversitatem, sed quae quantitatis est non formae seu principio-rum, ut hactenus docebamur; his enim principiis ille nihil differt a ceteris.
c) Sequebar id temporis communem opinionem, Mercurium ventos in specie con-citare prae ceteris planetis. At me multorum annorum docuit experientia, non essedistributas mutationum aurae formas inter planetas; sed generaliter incitari naturamsublunarem ab aspectibus binorum vel a stationibus singulorum; ut ita exsudet va-pores aut fumqs ex montibus et officinis subterraneis, qui vapores et fumi vel inpluvias, vel in nives, vel chasmata, vel fulmina, vel grandines, vel ventos degene-rent, pro circumstantiis locorum et temporum. Venti certe magni vel nunquam velrarissime sunt soli: pluvia omnis ante se ventos agit, cum primum ingruit impetuacta; et cum plurimum furunt venti, id indicium est humidae constitutionis anni. Autenim in montanis pluit, unde venti spirant, aut nix ibi solvitur, aut vapor humidusimpetu sursum latus alibi in guttas cogitur, alibi aestuans in supernum frigus impin-gitur resilitque; quae quidem etiam lenis aurae genesis est, cum ebullit vapor exaliquo monte, repercutiturque et defluit in omnes circumcirca plagas. Est ubi omnisaer per totas continentes extensus principio motus dato in montanis omnium altissi-mis in fluxu constituitur. Ita omnis ventus ab omnibus promiscue causis vel investi-gationibus naturae concitari potest; nec solum incusare potest Mercurium ortusventorum.
d) Supra dictum, id non esse probabile, nec tam accuratas veterum observatio-nes ad hoc probandum requisitas, ut demonstratio efficiatur necessaria. Itaque am-plector axioma Copernici hic positum, „concedendum sc. commensurationes circulorummansisse.“ Id enim suadet coeli natura et inductio a planetis ceteris.
e) Ita tunc ille solebat has dictis animare speque curas, qui etsi, quoad tempus,spe excidit, nec enim „propediem“ est, quod viginti quatuor annis sequitur; tandemtamen spei suae compos est factus per meum opus Harmonicum.