Band 
Volumen primum.
Seite
174
JPEG-Download
 

174

Mysterii Cosmographici

numeri indicant, quantum dierum quam proxime debeatur inferiori planetae,eadem proportione ad orbem, qua utitur ille, qui est in capite columellae. r ’ 9 )Vides igitur, veram periodum semper minorem esse, quam est illa, quae illiattribuitur ad similitudinem superioris.

Interim tamen motuum binorum ad invicem, non quidem eadem, simi-lis tamen semper est proportio, quae inter distantias.

dies.

sc.

10759

12 D i

i accipiatur sinus \

, % 403

1 At si superioris '

i 4 572

Nam \

4332

37 Ij. ‘

| totus 1000, erit |

1 d 159

i media distantia i

1 d 290

si pro /

686

59 d -

in ea quantitate )

■ 5 532

sit 1000, estin-

> 6 658

diebus j

i 365

15 6 l

1 motus periodi- 1

i 9 eis

i ferioris in Co- 1

| 9 719

224 42 9 '

‘ CUS }

5 392

■ pernico

1 $ 500

Hic vide mihi in motibus mediis, sat certo cognitis, idque longe priusatque de certa distantiarum ratione Copernicus cogitaret, vide, inquam, eau-dem diversitatem, quae inter ipsas est distantias, ex ngoa&aqiaifjsaeai perCopernicum, et ex quinque corporibus per me exstructas: utrinque secus dminima, inde secus $, Ij., Terram, et maxima secus 9 : utrinque secus 2J-et $ aequalis pene; item et secus Terram et 9* Igitur vel jam statimsatis explorata est Copernico de mundo veteri victoria.

Quod si tamen praecisius etiam ad veritatem accedere et proportionumaequalitatem ullam sperare velimus, duorum alterum statuendum est: autmotrices animas b ), quo sunt a Sole remotiores, hoc esse imbecilliores: autunam egse motricem animam 0 ) in orbium omnium centro, scilicet in Sole,quae, ut quodlibet corpus est vicinius, ita vehementius incitet: in remotio-ribus propter elongationem et attenuationem virtutis quodammodo languescat.Sicut igitur fons lucis in Sole est, et principium circuli in loco Solis, sci-licet in centro: ita nunc vita, motus et anima mundi in eundem Solemrecidit: ut ita fixarum sit quies, planetarum actus secundi motuum, Solisactus ipse primus, qui incomparabiliter nobilior est actibus secundis inrebus omnibus: non secus atque Sol ipse et speciei pulchritudine, et vir-tutis efficacia, et lucis splendore ceteris omnibus longe praestat. Ilie jamlonge rectius in Solem competunt illa nobilia epitheta, Cor mundi, Rex,Imperator stellarum, Deus visibilis, et reliqua. Sed hujus materiae nobilitaslonge aliud tempus locumque requirit, d ) et jam antea sat clare apparet exNarratione Rhetici.

Jam autem de modo constituendae hujus quaesitae proportionis nobiscogitandum est. Supra visum est, si sola orbis amplitudo faceret ad au-gendum tempus nsQiodiKov : quod motuum et distantiarum mediarum eademdifferentia futura fuisset. Quae nempe proportio 88 dierum periodicorumMercurii ad 225 dies Veneris : eadem foret semidiametri orbis Mercurialisad Veneriam. Jam vero commiscet se huic motuum proportioni debilitasmotricis animae in remotiori. Dispiciendum igitur, cum hac debilitate utcomparatum sit. Ponamus igitur, id quod valde verisimile est, eadem ra-tione motum a Sole dispensari, qua lucem. e ) Lucis autem ex centro pro-rogatae debilitatio qua proportione fiat, docent optici. Nam quantum lucisest in parvo circulo, tantundem etiam lucis sive radiorum Solarium est inmagno. Hinc cum sit in parvo stipatior, in magno tenuior, mensura hujusattenuationis ex ipsa circulorum proportione petenda erit, idque tam in luce,quam in motrice virtute. Quare quanto amplior Venus Mercurio, tanto