196
In Mysterium Cosmographicum
prodiit, Telluris motu e medio tollendo, ubicunque de vero asseritur, verbaque hujusmodi sub-stituendo, quae illum pro dato, sed non concesso, supponant, atque ita hypothesis Coperni-cana superstruatur. Memini tribus jam abhinc annis opinionem istam de motu Telluris nescioquem theologice defendendam suscepisse, h. e. universis S. Scripturae locis, quae illi suntcontraria, pro sua sententia respondisse; ex quo factum est, ut S. Generalis Inquisitionisedictum illud emanarit, defensionem hanc damnans, assertionemque ipsam de motu Telluris,ut germanae S.S. interpretationi adversantem, ream declarans. Hac de re tota certiorem tefacere volui, ut, si forte nescias, lucubrationibus tuis in posterum caveas, consiliumque illudinferas in harum editione, quod prudenti judicio trutinatum e re tua magis futurum existimabis.
Quibus Keplerus motus monitis praemisit Harmoniae suae quendam prodromum, „Ad-monitionem ad Bibliopolas exteros, praesertim Italos“, in quo rem suam defendens qua potuitsubtilitate, sic concludit: Omnibus expensis statuetur, id ecclesiae Romanae fideles mathe-matici ratum procul dubio et sanctum habebunt.
Keplerum obscuris, quibus concludit annotationem (a) verbis, haec et similia spectasse,haud dubium.
33) p. 119. Paucis notandum hic censemus, falsam hanc de „motu cometarum recti-lineo“ sententiam a Keplero non tantum in libro „De cometis“, sed etiam in pluribusaliis, quos conscripsit, libris proponi defendique. Error forte condonandus viro, qui paruminstructus fuerat observationibus aliorum astronomorum accuratioribus, neque ipse plus quambis (1607, 1618) cometae motum observare potuerat.
In literis (4. Jul. 1603) ad Dav. Fabricium datis quaerenti Fabricio de natura come-tarum haec respondit: Obscurissima est quaestio. Nec plures ego vidi uno, anni96. Nov.; illum anni 93 nunquam potui videre. De cometa anni 90 ne inaudivi quidem.De cometa anni 77 plurima audivi, adductus etiam sum in locum altum a matre adeum contemplandum, sed cum essem valde puer. Annorum 80 vel 82 alterutrum mevidisse puto; nam vidi stellulam clarissimam et brevissimis crinibus; sed decennis puerputavi solitam esse.
Ceterum dicta Kepleri hypothesis posteriorum astronomorum observationibus computatio-nibusque inserviit (v. c. Wrennio, Cassinio), neque prius verum de cometarum motu judiciumferre licuit, quam J. Newton ea, quae Keplerus Soli planetisque vindicaverat, latius patentenomine omnibus corporibus tribuit.
34) p. 119. Voce „vis magnetica“ utitur Keplerus, non quod vim attractivam confundatcum vi magnetica, sed brevitatis causa et quia hac sola voce rem dilucidiorem lectoribusfore putabat quam multorum verborum apparatu; quamquam saepius, aliis destitutus ad-miniculis nec rem, sicut debuit, ad quaelibet transferens corpora nimis confidenter illa voceutitur. (Compara eruditam disquisitionem de Kepleri vita et scriptis professoris Stuttgar-tiensis C. G. Reuschlini. Stuttg. a. 1841 et notam Kepleri ad cap. 16. [f].)
35) p. 122. Guilielmus, Landgravius Hassiae, quem Keplerus hic et aliäs passimcommemorat, plurimum temporis et pecuniae observationibus astronomicis impendit et virisastronomiae peritioribus per longam annorum seriem copiam dedit studia sua colendi. Ob-servationes Casselis continuatae sunt ab anno 1561 usque ad principis mortem a. 1592,maxima ex parte Rothmanno et Byrgio operam suam conferentibus, literarum commercionunquam fere intermisso cum Tychone, qui multas e principis literis publici juris fecit. (Inlibro inscripto: Tychonis Brahe Dani Epistolarum astronomicarum liber I., de quo supra.)Stellarum fixarum 400 numero catalogus confectus est adjectus „Historiae coelesti“, reliquaeobservationes insunt operi inscripto: Coeli et siderum in eo errantium ObservationesHassiacae &c. publicante Willebrordo Snellio. Lugd. Bat. 1618.
36) p. 122. Nicolaus Cusanus (f 1464), cardinalis et legatus Romanus, in librode quadratura circuli. (Comp. Hanschium p. 355, et librum inscriptum: Clemens, JordanusBruno und Nie. de Cusa. 1847.) In libello Cusani „De docta ignorantia“ deprehendimus,quod obiter notamus, haec memoratu digna verba: jam nobis manifestum est, Terram inveritate moveri.
37) p. 125. Haec sunt Rhaetici verba: Divinus Plato pronunciat: astronomiam Deopraeeunte inventam esse. Hunc in modum Platonem intelligendum esse puto: mathematicumsiderum motus perscrutantem rectissime assimulari caeco, cui, tantummodo baculo suo duce,magnum, infinitum, lubricum, infinitisque deviis involutum iter sit conficiendum. Quid fiet?Aliquamdiu sollicite incedens, baculo suo viam quaeritans, et eidem quandoque desperandus