Band 
Volumen primum.
Seite
200
JPEG-Download
 

200

In Mysterium Cosmographicum

Ad haec cancellis inclusa annotat Keplerus in margine :

Haec frustra leges. Nam dum moratur nuncius sic inveni. Intervallavocum, per quae itur canendo, non sunt ex figuris quomodocunque regularibus:sed resultant ex octo solidis Xoyotg. Nam primo datur ad longitudinem fidis Gproportio longitudinis fidium b, h, c, d, dis, e, g ex fontibus geometricis supra de-monstratis. Jam quia aures dijudicant inter diversas harmonias, dijudicant etiaminter diversos sonos unius fidis variatae. Hinc existit comparatio d fidis cum cfide, quarum longitudo est ut 8 ad 9. Estque hoc intervallum tonus major.Plato in Timaeo omnes tonos ordine hac mensura finivit, sed vitiose. Nam ex com-paratione c cum b aut d cum e existit tonus minor, proportione fidium 10: 9. Indesequitur comparatio li ad c aut dis ad d, quae dicitur d i e s i s (si cum Platone loquor)proportio ut 15: 16. Denique ex comparatione h cum b oritur proportio 24 ad 25, sicetiam ex comparatione e cum dis. Et dicitur semitonium. Nam diesis et semitoniumconstituunt tonum minorem. Quod si diesin a tono majore auferam, relinquitur im-perfectum intervallum, majus semitonio, minus diesi, sc. 128 /i3s. Et hoc intervallumest inter G, Gis, C, Cis, F, Fis. Sicque totum clavichordium artificiosissime et geo-metrice est tensum: et tota essentia musica philosophice et certissime disputata etdiscussa. Nam hinc etiam octo tonorum (quos vocant) differentia haberi potest.

Deinde peto, ut si quid hujusmodi tractet Glareanus, id mihi significes. Namautorem non habeo. Sed digrediamur tandem e musica et sonis, et quaeramus aliahorum Xoycav subjecta. Si soni capiunt hos Xoysg, credibile et de coloribus. Namsicut in sonis a G in g infinitae sunt voces, at pauca illarum discrimina fecitnatura secundum proportiones geometricas, sic et inter lucem et tenebras infinitaesunt varietates, sed docuit natura oculos paucas appellationes, quae procul dubioconsistent in terminis dictorum Xoycov. Et jam in crepusculo semel, tum in iridebis natura nobis eo digitum intendit. In crepusculo ex albo in rubrum et nigrumfit transitus. In eclipsi Solis ex albo per flavum et rubrum in nigrum. Sinceriusforsan in iride. Sed soleo distinguere cum natura. Flavus enim est quodammodomedium, ab eo extrorsum versum fit transitus per rubrum in umbrosum sive nigrum,propter diminutionem corporis Solaris et admixtionem umbrae in nubis crassa ma-teria. A flavo introrsum per viridem caeruleum, purpureum, violaceum, in nigrumest transitus propter aliam causam. Nam haec omnino est refractio. Itaque saepecogitavi, an proportio anguli refractionis constituat terminos, in quibus dicatur colorviridis, caeruleus <fcc. Ut si refractio directa, angulus nullus constituat flavum, sivepotius id quod est splendidissimum in flavo, lux ipsa. At quando refractio sit an-gulus rectus, ibi cesset omnis lux, quia nempe recta objicitur corpus, in quo fitrefractio. Sic pro ratione divisionis recti anguli constituuntur colores. (In margine:Rectius sic: Agnoscendus est albus in medio flavi et viridis, qui albus est ipsa luxSolis. Jam flavus respondet viridi, adustus — schiller — caeruleo, rubens purpureo,sequuntur utrinque tenebrae. Priores sunt terrei, posteriores aquatiles. Proportiomistionis materiae eadem.) Sed quomodo dividatur angulus refractionis maximuspro terminis colorum, difficile est dictu. Credo tamen omnino si designetur Ve. V5,7 i, V3, ‘A recti, in eo refractionis angulo constitui flavum, viridem, caeruleum, pur-pureum, cinerium. Ecce altitudo iridis cum semicirculus est, numquid semper estcirciter 45 °, qui angulum semirectum metitur. Sed sint hae suspiciones. Pariteret de saporibus de odoribusque dicendum erit. De objectis tactus non videtur,sunt enim materiales qualitates, et calor mere activa qualitas, sine discrimine,quale in ceteris inest sensilibus. De communibus sensilibus quid opus est dicere,cum jam dixerimus? Sonus enim est motus aeris et propter motum recipit XoyHi,fides enim duplo longior duplo movetur tardius. Porro quomodo in musica et insaltationibus motus et status proportionentur, audivimus. Quid de numeris dicam,qui sequuntur quantitates? Videant anatomici, an hi Xoyoi sint inter membra per-fecti humani corporis. Vitruvius praeivit. De figuris vero praecipit Vitruvius, quo-modo sit instituenda architectura. Figurae sunt causae Xoyiov. Corpora regulariaomnia utuntur his Xoyoig. Compara latera, plana, angulos. Compara summam