Band 
Volumen primum.
Seite
222
JPEG-Download
 

222

Prooemium.

anno 94 dimiserat, nunquam tam exquisitam mihi commendationem (quatamen, dum vixero, inferior ero) impertivisset. Itaque hac ego specie doc-trinae in praeclaram opinionem de Urso erectus incidi postea in quosdamex nobilitate Styriaca, mathematum amantes, quibus quod esset necessariasubinde mora in aula Caesaris, Ursi notitia erat. Illi hominis praedicareingenium, inventa, hortari me, ut anniterer in ejus familiaritatem pervenire,polliceri suam operam. Sed Diogenem quempiam mihi describebant aliqui,cui nisi aut lubeat aut cum improbitate aliqua extorqueri nihil possit. Hisego de causis inventa paulo post speculatione mea, cum non esset mihivicinior mathematicus, ad quem commodius scriberem, ad scribendum impul-sus, formam ipsam partim ad hominis naturam quae ferebatur, partim adeas, quas tum forte fortuito legebam, efficacissimae brevitatis epistolas,dissoluto in pompam animo ex recenti inventionis meae amore, accommo-davi, securus de hoc eventu. Quo modo si quid mihi excidit paulo majus,quam de ipso senseram, in gratiam laudatorum ipsius et mei ipsius amore,totum id juvenilis temeritatis est, nec aliter excuso, dummodo sceleris sus-picionem aboleam. Ex iis, quae dixi, vides primum, me bona conscientia„gloriam“ ipsi tribuisse, qua videbatur regnare in aula Caesaris et apud ma-thematicos, quos in libello suo alloquebatur. „Illustrissimam“ autem cur di-xerim, causam non reperio, nisi quod illustres nostri eum praedicant etIllustrissimus praedicare videtur, dum eum in aula habet, et quod pompo-sum ingenium facile muscam conspicatur, ex qua faciat elephantum. Eodemrefero et id, quod cum constaret de aliquibus, dixi (si modo dixi) ab omni-bus doctis ipsum magnifieri; certe enim Maestlinum et Tychonem interdoctos habebam, quos sciebam non admodum praeclare de ipso sentire.Quod autem etiam plura in hunc modum declamaturus fuissem, si tempustulisset, id non memini me polliceri. Imo illa de garrulitate aliena a ma-thematicis protestatio non facta est ad excusanda etiam plura . hujusmodi :sed potius ad corrigenda priora. Quod si vero mea sunt omnia et singulaista verba, „quod mathematicos hujus aevi tantum praecedat unus, quantumPhoebeius orbis minuta sidera“: me Christe! magnam injuriam multis prae-clarissimis viris atque adeo mei ipsius conscientiae imprudens feci. Illudverissime dicere possum, nunquam me ullo modo serio, per lusum, publice,privatim, in os an ex animo, volentem et prudentem hoc dixisse, quodRegiomontano, Copernico, Rhetico, Reinholdo, Tychoni, Maestlino, ceterisunus Ursus praeferendus sit. Nunquam sensi, nunquam praesenti animoscripsi, nunquam tam flagitiosam adulationem probavi. Quod si verba meagenuina tale quid sonant, quod nescio, casus in culpa est meaque festinatio,et quod quid scripserim non relegi. Poeticum, ut vides, totum id est etex poeta desumtum, et poetico spiritu dictum: quod non tantum jam nolo,sed et tum, cum scripsi, nolebam aliorsum rapi, nolebam aliam repraesen-tari sententiam, quam quod antecellat vulgus, vulgus, inquam, mathemati-corum, quod et credebam et citra praecipuam gloriam fleri potest. Nonprotestarer tanta asseveratione contra manifesta verba (si modo talia sunt),nisi in ipsa illa epistola documentum maximum extaret meae innocentiae,de quo supra. Nam etsi, quibus verbis Tychonis mentionem fecerim, ne-scio, fecisse tamen scio: et ejusmodi mentionem quidem atque ex ejusmodiopinione profectam, quae merito Ursum pungat, si eum tam feliciter titil-lant haec sui ipsius elogia. Sed caute, ut vides, posthac scribendum erit.Adeo nunquam non salutare quippiam ursi in aurem insusurrando praeci-