Prooemium.
223
piunt. Cetera quae allegas, levia sunt: praeceptorem dixi, quia ex ejuslibro aliqua hauseram utilia: nobilissimum vero, quia his in provinciisAustriacorum nobilitati datur eruditio et munus aulicum. Hypotheses veroejus feci, in quibus aliquid mutavit. Nam si bene memini, Terram et ipsevolvit, et in Martis circulo discrepat, sive, ut dicis, errat. Nam etsi exMaestlino de hac te inter et Ursum controversia olim inaudiveram, tamencum et Maginus in Italia et Roeslinus in Alsatia singuli pro se similequippiam ex hypothesibus Copernici derivassent, existimabam idem et Ursoexcogitatu proclive fuisse. 2 ) Denique quod finis principio respondet nihil mi-rum, nec ulla in voto improbitas, ut „valeat sideribus et scientiae“. Id equi-dem studeat, maledictis omissis et vana ostentatione. „Decus autein Ger-maniae“ mihi quilibet est, cui tantum tribuo, quantum illi tribuebam, quianempe mathemata verum decus sunt unius Germaniae. — Ilaecadeo prolixe, cum ut dolorem meum testarer justa querela, tum ut appareret,arbitrari me non omnino nihil ad meam existimationem pertinere, quod tude me sentias.
Ad extremum, concludit Keplerus, ad Maestlinum loquens, addidi, non videridignum Tychonis magnitudine, ut tam vehementer ob hanc obtrectationemcommoveatur. Patiatur potius opera pro utroque loqui, securus, quid doctisensuri sint.
Tycho his Kepleri literis respondit (d. 9. Dec. 1599) pluribus, quorum ea, quae adProdromum pertinent, supra exhibuimus (pag. 46 sq.). Quae huc pertinent, haecce sunt:
Exoptatissimas et eruditissimas tuas literas, Vir Doctissime, et ob eximias ingenii tui dotes(licet de facie mihi necdum cognite) plurimum tamen dilecte, accepi praecedente aestate Witte-bergae, paulo antequam inde discederem, cum in procinctu essem itineris Bohemici. Ideoquetum iis respondendi nulla dabatur opportunitas, uti neque postea usque in hoc tempus obrerum mearum vicissitudinem, et novum earundem in locis peregrinis apparatum. Nactusautem jam aliquantulum otii, unä cum mittendi ad te meas commoditate, non diutius rescrip-tione supersedendum arbitratus sum.
Quae ab initio de maleferiato isto Urso tui purgandi causa prolixe commemoras, nonequidem tot verbis et tam exquisita declaratione indiguissent, cum ipsemet alias te satis ex-cusatum habeam nihilque tibi imputem, quod is literas tuas, et eas quidem, uti nunc ex tepercipio, mutilatas et depravatas, sui ornandi causa, nam sic forte opus habuit, isto quodevulgavit scurrili et maledicto scripto, te inscio et invito inseruerit. De hypothesibus meisab illo praereptis et pro suis venditatis non tanta esset quaestio, nisi in isto inverecundo etfigmentis atque calumniis scatente libro honorem et existimationem meam, imo patriam, pro-sapiam, domum honestissimam, impudentissimis et scelestissimis mendaciis, scurrili et vesanocalamo arrodere, et quantum in ipso est defamare non erubuisset, cum tamen ipsemet fa-teatur in praefatione, me bene esse de illo meritum< et adest mihi carinen quoddam ipsius,licet insulsa (uti solet) vena effutitum, propriaque ejus manu scriptum, quo mihi gratias agit,quod non saltem per plusculos dies, cum aliquando Uraniburgi apud me esset, cibo et potuillum largiter aluerim, sed et insuper discedenti pecunias dederim. 3 ) En qualem pro hisatque aliis refert gratiam ! Occasionem sumsit horum convitiorum, quod in I. nostro TomoEpistolarum Astronomicarum extet Chr. Rothmanni epistola, in qua Ursum istum impurumvocat nebulonem, qualis enim esset in aula sui principis ipsa experientia edoctus, tum quoquerelatione aliorum ex iis locis, ubi antea vixerat. Ego vero in alia quadam ad dictum Roth-mannum epistola id saltem mimetice refero et simul insinuo, quo dolo quaedam ex meis clan-culum subtraxerat, quorum nonnulla recepi, quae etiamnum ipsius manu (quam negare nonpotest) exarata penes me sunt; et sane, si mihi otium a gravioribus studiis tunc superfuissetepistolas illas, dum typis nostris excudebantur, quoad singula contenta revidendi, non passusfuissem librum illum a me editum istius efferi et putidi Ursi nomine conspurcari, non quodejuscemodi adjuncto epitheto indignus censeri possit, aut ulla illi secundum hominum consuetajudicia loquendo sic fieret injuria, prout non saltem Rothmannus, sed etiam multi alii, quieum satis novere, perspectum habent, verum quia non libenter in meis scriptis ullius vitamet mores, qualescunque sint, perstringo, unde etiam in epistola M. D. Jac. Curtii o. m., posteaWandesburgi a me libro de Mechanica Astronomia subjuncta, nomen istius omisi, utut dictus