224
Prooemium.
D. Curtius eum diserte appellaret, et plagiarium meum insuper intitularet. Sed accidit, ut dumstudiosis quibusdam ex meis hunc laborem corrigendi operas typographicas in isto Epistolarumlibro concredidissem, atque illis originalia, prout manuscripta erant, tradidissem, illi nihil im-mutandum duxerint, neque me magis seriis distentum interpellare ausi sint, ideoque omnia,prout autographa habebant, imprimi permiserint, sicque incuria quadam factum est, quodipsius nomen cum epithetis appositis isthic retentum sit. An vero haec sufficiens et justasatis sit causa, tam supra omnem modum vesana malitia in me et meos, adeoque patriamipsam debacchandi, hrevi dispiciemus. Potuisset equidem de injuria, si qua foret sibi illata,conqueri atque hanc licitis mediis amoliri, non autem ex effraeni vindictae cupiditate tamimpotenti animo furere, omniaque longe deteriora reddere. Neque tamen est, cur existimes,quod in istum nugatorem sim commotior, quam meae conditiones admittant, ut tu (candidotamen animo) infers, non enim Caesaris ira (uti quidam etiam ad me perscripsit) dignumarbitror. At quoniam contra jus et fas, contraque laudatissimas imperii constitutiones mescripto plus quam famoso praeter omnem veritatem et meritum meum dehonestare perfrictafronte conatus est, jure cum ipso agi curabo, atque secundum leges reprimi et castigari.Subduxit is se Praga in Silesiam paulo post meum isthuc accessum, sed nuper, uti rescivi,tacite rediit. Forte quod ibi me non amplius esse intellexerat; at quam longae mihi sint manus,etiamsi praesto non sim , brevi in arresto detentus et postea in judicium protractus sentiet.
Quoniam vero intelligo ex tuis, te spurcas et scurriles istas chartas non vidisse, mittoexemplar, ut et de tua epistola isthic promtius dispicias, ac cetera qualia sint aestimes.Videbis utique, quam insana, maledica, conviciosa et foetida sit compilatio, quamque suumautorem apprime redoleat. Impudentiores calumnias nunquam forte legisti. Abhorrent ab iisaures omnium cordatorum et proborum.
Verum de isto effero Urso Dithmarsico plus satis, neque enim tot a te vel me prolatisverbis dignus est, et si ipsum intus et in cute (ut ajunt) nosses (non jam loquor de scabieGallica, qua ob vitae impuritatem scatet), idem mecum testareris, imo jam dudum testatusfuisses. Unicum saltem addam, hypotheses nostras asserendi causa, licet hoc minimum sit,et longe plura validioraque in promtu habeam argumenta. Hypotheses illas anno 1584 a meprimum excogitatas, quas iste sibi arrogare non veretur, ipsius re vera inventum esse quiscrediderit, qui eum ullis observationibus coelestibus, unde novae hypotheses extruendae, nun-quam assuefactum esse novit? Imo si unius planetae, praesertim e tribus superioribus appa-rentem locum per hanc neotericam suppositionem secundum omnes particularitates demonstrarenequierit (uti vix poterit), cui quaeso intelligenti suum esse inventum fidem faciet ?
Sed non ille saltem, verum et alii, dum ego mea premo atque in lucem edere cunctor,hanc excogitationem sibi attribuere ausi sunt. Inter quos est Scotus quidam, Duncanusnomine, Helmstadii Med. et Math, professor, qui cum hanc rationem a me in Dania acce-pisset, eam primum Rostochii privatim suis discipulis dictavit, nec meam esse inficiatus est,sed Tychonicam ultro appellavit, quod in propinquo essem, et me, si aliter faceret, id facileresciscere posse vereretur. Clam tamen iis, quibus maxime fidebat, discipulis in aurem su-surrabat, se quidem honoris causa eam hypothesin mihi adscribere, ut plus gratiae et auto-ritatis habere possit apud auditores suos, revera tamen suam ipsius esse, quod et posteaHelmstadii remotior a me factus audentius et inverecundius commisit. Sed ista frau3 et im-postura cum ab aliis, tum praesertim D. D. Dan. Cramero, apud Stetinenses Verbi ministro,viro singulariter erudito, qui Scoti istius Rostochii olim auditor erat, detecta est. Si otiumsuperfuerit, curabo exemplum literarum ejus ad Oligerum Rosaekrantzium meum consangui-neum hac de re scriptarum, hisce apponi.
Sic quoque Roeslinus, licet magis astute et caute, mea pro suis venditare praesumsit,ita tamen, ut mihi hanc speculationem non derogarit, sed se eam, postquam similia adinve-nisset, in libro meo de Cometa a. 77 reperisse fatetur. Egregius sane fucus, si fidem mereriposset, nam liber ille meus, cujus meminit, per 9 annos antea impressus erat et plurima dehac a me introducta coelestium revolutionum dispositione jam innotuerant. At si nihil aliud,id saltem et quam maxime fraudem prodit, quod, dum hanc hypothesin, ut suus fieret partus,in nonnullis aliter formare conatus sit eamque emendare, in enormes absurditates impegerit,ipsam symmetriam ac proportionem revolutionum interturbando atque ab ipsis apparentiisalienissimam statuendo; ut inde satis liqueat, eum non saltem has hypotheses nequaquamintelligere, nedum ut earum autor sit, sed ne quidem ullas alias, imo astronomiae penetralianecdum introspexisse.
Maginum Italum nunquam existimarim tale quid affectasse. Quod si fecit, literis manupropria ad me datis, quibus se illam hypothesin ex libro nostro secundo de aethereis phaeno-menis primum perspexisse, sibique apprime placere, modo Martis orbis Solarem transire posset(putavit enim ex vulgata sententia, reales esse in coelo orbes), fassus est, contraria admisit.A Magino vero, si qui alii hujus speculationis conscii sunt, hac occasione habuerunt, inter