Prooemium.
225
quos etiam est Franciscus Patricius, qui ejus mentionem in erudito alias De novaPhilosophia volumine (Nova de Universis Philosophia, libris L. comprehensa) facit, is quidemmeam esse expresse asserit, sed eam ita pervertit et per ignorantiam male accommodatet contra mea ipsius postulata et assumta eam coinquinat et insectatur, ut plurima isthic exipsius relatione apposita pro meis non agnoscam, quod etiam publice protestabor.
Sed de hypothesi hac vel alia non multum altercabimur; quaestio est, quis eam rationeminvenire possit, tam in quantitatibus et motionibus continuis quam discretis, ut phaenomenacoelestia per omnia salventur. „Hoc opus, hic labor est, et sic spectemur agendo.“
Porro, siquidem ab initio innuisti, te a Maestlino primum tibi a me inscriptas accepisse,qui etiam, quas ad illum dederam, tecum communicavit, miror, ipsum nec illis neque aliis,quas prius, imo ante aliquot annos miseram, quippiam tanto tempore respondere voluisse.An hoc sit viri ingenui et mathematicis disciplinis solerter imbuti, tute aestima. Non estaliäs mihi moris, ignotos literis praevenire, sed utplurimum ab illis praeveniri soleo, nedumut ad meas tanto temporum tractu responsionem nullam recipiam. Sed in posterum ei, quemplurimi semper feci, uti scripta mea in publicum edita testari poterunt, meis ingratis, utivideo, literis non ero molestus.
Placent tibi, quae ad illum et te de re astronomica scripsi. Atqui ea se sic omninohabere, certo exploratum habeo , multoque plura et his majora adhuc abstrusa esse, quaeantecessorum tam veterum quam recentiorum diligentiam eluserunt. Suades, imo multisrationibus, quas ego non improbo, persuadere conaris, ut observationes meas coelestes publicijuris faciam, quod quidem suo tempore praestare non detrectabo, cum his, quae tu affatimadducis, tum aliis de causis. Verum tam cito id efficere, antequam pleraque ex iis, quae ame in astronomicis instaurata sunt atque selectioribus ex iisdem observationibus fundata, inlucem prodierint, non consultum duco; nam praeter alia hoc ipsum, quod tu de hypothesibusmeis praereptis et de Cypriani (Leovitii) Ephemeridibus, aliis quoad partem attributis et de-pravatis, refers, terret atque dissuadet. Obtinebitis tamen aliquando favente coelesti numineea, quae a me plurimis annis in coelestibus denotata sunt, non quidem tam manca et mu-tila, ne dicam incerta, prout ea sunt, quae pauculis chartis mandavit Wernerus vel potiusJoh. Schönerus (nam Werneri observata nulla vidi; tu si quae habes communica), a Regio-montano et Gualthero relicta, sed exacta sibique constantia, atque in tanta simul copia, utvix magno quodam volumine constringi queant.
Adjungam praeter librum Epistolarum, de quo supra, Mechanica nostra huc spe-ctantia, quae instrumenta, quibus ultra 20 annos usus sum, complectuntur, si commode tibiPraga adferri poterunt. Ex Epistolis praeter alia prius insinuata perspicies, an eae tam parvimomenti atque inutiles sint, veluti prae animi impotentia occaecatus ille censor vult, et anlaudatissimae memoriae Landgravio Wilbelmo quidpiam derogent, veluti idem impudenter, utfilio ejus me invisum redderet, commentus est. Ex Mechanicis colliges, quanto molimineastronomiae redintegrationem aggressus sim, - quantaque in his usus diligentia quantisque im-pensis. Invenies etiam ibidem circa posteriorem partem consignationem eorum, quae hacte-nus in hoc genere studiorum exantlavi, quaeque in posterum, aspirante coelestium opifice, per-texenda restant, tum quoque literas illas laudatae memoriae D. Jacobi Curtii et Magini, qua-rum antea mentionem feci. Misissem illuminatum (uti vocant) exemplar, quo promtius omniadiscerneres, sed nunc non suppetit.
Hinc adit Tycho Prodromum aliaque, quae leguntur pag. 46 et 47.
In „Postscripto“ haec addit: Si se occasio commoda obtulerit, rogo, ut Maestlinum meonomine moneas de eclipsibus ab illo observatis cum meis conferendis ob meridianorum dif-ferentiam eruendam. Dum enim relego exemplum literarum ad Maestlinum (p. 44 sq.), videome isthic mentionem fecisse eclipsis Solis, qua'e die 25. Febr. anni 98.. contigit, ubi, nescioqua incuria, digiti ecliptici denotantur 10’/ 4 , forte quod per aliquem ex meis studiosis, cal-culum nimis festinanter exsequentem, sic perperam reperi; cum verior ratio ex meis tabulis,prout ipsemet postea disquisivi, praebeat digitos 9 */ 2 , qua etiam quantitate Sol deficere aquodam ex meis Uraniburgi isthic (ut 4 residuorum instrumentorum, quae prae magnitudineefferri tam cito nequibant, curam haberet) relicto studioso deprehensus est, et tempora aliäsper armillam aequatoriam, 18 pedum in diametro, a principio usque ad finem (fuit enim totoisthic tempore serenum) meae restitutioni apprime congruentia coelitus denotata sunt, quaeerant ejuscemodi, ut deliquium inciperet isthic h. 10. 10', finem haberet h. 12. 19', ideoquemedium existeret h. 11. 12'. Haec ad Maestlinum, quando illi scripseris, referre poterisipsumque rogare atque efficere , ut ab ipso eclipses, tam Lunares, quam Solares, quotquothactenus observavit, per te, siquidem ille mihi rescribere nolit, obtineam.
Reperi inter chartas meas exemplum literarum Crameri, de quo prius memini, jamdudum, nescio in quos usus, descriptum, quod hisce addo, et simul exemplum epistolaecujusdam M. Johannis Christierni, Dani, nunc Lugduni Batavorum studiorum causa de-
Kepleri Opera I. 15