22ß
Prooemium.
gentis, qui mihi erat domesticus, cum liber noster de Cometa anni 77. Uraniburgi imprime-retur, et paulo post quam Ursus iste apud me fuerat accessit, ideoque quam fraudulenteregerat, ex ceteris meis studiosis cognitum habuit. Addidi etiam testimonium scribae Nob.Viri Erici L angi i, cui Ursus tunc inserviit, qui etiam praesto erat, cum iste suum herumcomitatus mecum fuit. Quam testificationem ipsemet Ericus postea Magdeburgi in praesentiapublici notarii confirmavit, et quaecunque alias Ursus in famoso isto scripto habet, quatenussibi ea de re quippiam constabat, falsissima esse testatus est, erecto de 12 ejuscemodi pun-ctis, quae illi proponebantur, e libro illo famoso excerptis, publico, uti vocant, instrumento,quod ali&s videbis; hinc cetera aestimabis. T. Brahe.
His, quae refert Tycho de Urso aliisque, qui ipsius hypotheses sibi arrogarint, nec nonde illis, qui ipsum contra calumniatores defenderint, haec addenda sunt.
Jacobus Curtius a Senfftenaun, imperii procancellarius (f 1594), astronomiae ejusqueantesignani Tychonis cultor ac studiosus, transmisit Tychoni Caesaris.Rudolphi II „privilegium“quod praemissum est operi inscripto: Astronomiae instauratae Progymnasmata, datum 13. Jun.1590, addita illa, quam dicit supra Tycho, epistola (d. 28. Jun. 1590), in qua refert,autorem se fuisse Caesari „illud ita scribendi et sponsorem, vera in eo Caesarem testari.“Quae de Urso illic dicit, haec tantum sunt: Ex N. N. plagiarii tui libello, quem funda-mentum astronomicum inscripsit, unicoque ejus diagrammate, quod Paulo Witichio dedicavit,construxi . . . novam sphaericorum triangulorum geometriam &c.
Rothmanni literae, in quibus taxat Ursum pro meritis, datae sunt Casellis 7. Cal.Sept. 1586 (in „Tychonis Brahei Dani Epistolarum Astron.“ lib. I. p. 33) , ipsiusque verbasunt: Plura scriberem, praesertim de impuro illo nebulone N. R. Urso, qui superiori hiemeapud Tuam Excell. typographicam literarum collectionem et ordinationem, ut opinor, exercuit,quomodo scilicet hic te conviciis proscindere non desierit, et quomodo te defenderim, nisiangustia temporis me impediret.
Tycho in literis suis proxime sequentibus Ursum non tangens, in posterioribus, inquibus hypothesin suam explicat (d. Uranib. 21. Febr. 1589), his ad illum redit: Mirabarvalde ab initio, cum legerem in tuis literis, 111. Principi hasce meas hypotheses prius cognitasfuisse, utpote qui eas in automate quodam expressas haberet. Neque satis cogitare potui,qui id fieri posset, siquidem optime mihi conscius essem, me a nullo mortalium has cogno-visse, priusquam ipsemet ex observationibus eo perducebar, quodque interea mecum latuerintantea non publicatae. Verum postquam libellus istius Ursi Dithmarsici, quem aliquando inquibusdam ad me datis literis digno elogio ornasti, impurum appellans nebulonem, mihi trans-missus esset a D. G. Rollenhagio, Magdeburgi degenti, qui etiam dudum antea indicarat,has nostras hypotheses sibi ante biennium a quodam meo fugitivo ministro communicatas esse,ideoque sciens a me primum inventas, dolensque, Ursum istum sibi immerito eas attribuere,librum illum mihi innotescere voluit, ut furtum illud cognoscerem, et ab aliis foras eliminatamihi denuo assererem. Ex isto satis perspexi, unde haec ad vos pervenerit revolutionumcoelestium ordinatio, siquidem iste plagiarius referat, se ante triennium fere, postquam hancin angulo quodam regni Poloniae excogitasset (intellige potius in insula regni Daniae Huenna,quando anno 84. in Septembri cum Nob. et Doctiss. viro D. Erico Lange, amico meosingulari, cui tunc inserviebat, hic adfuisset, apud me clam exceptas, ut quaedam etiam alia),111. Principi Hassiae obtulisse, atque ab ipsius Celsit. artifice Justo Byrgio in orichalcieumautomatum redactas esse Sed satis prodit furtum suum iste impostor unaque ignorantiamrei, quam venditat. Dum enim orbem Martis totaliter Solarem ambientem delineat, imitaturfalsam quandam designationem, quae, nescio qua incuria, hic ita depicta erat, atque ob idtanquam inepta alicubi inter chartas meas projecta, quam etiamnum ad manus habeo, eodemnomine requisitam, ut certo id ipsum pateret. Cumque vitium istud, in schemate depingendocommisum, emendare nequiverit, sufficienter intelligentibus notum reddit, se eam inventionemnon intelligere, multo minus ejus autorem esse, utut hic conquisitam sibi impudenter arrogareet 111. Principi Wilhelmo, tanquam propriam excogitationem dedicare non erubuerit. Multainsuper alia habet in isto libello, quae licet non omnia hinc abstulerit, tamen partim a vobis,partim ab aliis mathematicis in Germania, sive clam, sive palam corrasit, adeo ut si alienademantur, nihil fere restet, quod suum erit.
' Sed facessat iste cum suo plagio, tibi et aliis eruditis, apud quos aliquando fuit, quissit et quam perfrictae frontis arrogansque nugator, satis perspectus.
Quae de Duncano Tycho affert (pag. 224), his illustranda sunt.
Duncanus Liddelius Aberdonensis Scotus, mathematicis quidem et astronomicis ope-ram dedit, eaque docuit Rostocliii et Helmstadii, praecipue autem coluit medicinam, quodtestatur opus ejus „Iatro-Galenica“ (ed. 1624). Auctore Caselio (prof. philosophiae et