Band 
Volumen primum.
Seite
227
JPEG-Download
 

Prooemium.

227

rhetoricae Helmstadii) rediit Liddelius in patriam anno 1607, de studiis autem astronomicisneque antea neque post discessum in Scotiam quidquam aliud innotuit his exceptis, quaeTycho supra- prodidit. Inter ea, quae Keplerus collegit contra Ursum in publicum proditurus(transmissa ipsi a Tychone) deprehendimus literas Liddelii anno 1587 datas, in quibus haecde Tychonis hypothesi scribit: Tychonis nova hypothesis magis theologis et physicis arridebit,quam illa Gopernici, et minus repugnat principiis geometriae, quam Ptolemaei. Tollitur illudde Martis et Veneris cum Sole concursu dubium, cum semidiametro circuli sui Mars a Solesemper absit, quo in spatio orbis Veneris ita concluditur, ut nunquam cum Marte coincidat.Controversia de orbibus silentio praeteriri queat, nam ad motus Solis aut ceterorum plane-tarum cognoscendos nihil facit.

Ad haec Tycho (Uraniburgi d. 14. Oct. 87) respondit: quod tam scite mentem meamimitatus es ex eis documentis, quae cum mecum esses, solo colloquio adeptus es, congratulor.Rem videris acu tetigisse. — Jam, explicata sua de superioribus planetis hypothesi, additTycho : Nolim te eam pluribus communem facere, sed da operam, ut in Mercurio et Venereidem quod in tribus altioribus assequaris.

His forte, quae ultimo loco scribit Tycho, verbis motus Liddelius, aggressus inferioresplanetas, rem proprio Marte absolvit, seque ipsum inventorem novae hypothesis praedicabat.Daniel Cramerus, cui Oligerus Rosenkranzius indicaverat, Liddelium arrogare sibiTychonis inventionem illumque ipsum testem producere affirmationis suae, infensus respondit:Docuit D. Liddelius in academia Rostocliiana mathemata, quando ego auditor fui, anno 1588et sequenti: inter cetera explicando etiam motum secundum juxta triplicem hypothesin, Al-phonsinorum, Copernici, et aliam tertiam novam. De hac tertia nunc agitur, cujus sitauctoris. Me oportet reddere testimonium, egone respondeam ? Respondeat ipse Duncanus,idque ex scriptis commentariis, quae ego adhuc hodie mecum servo bona fide, quae et ser-vant alii multi, tunc adolescentes, nunc viri, qui tum temporis eadem ejusdem usi sunt in-stitutione privata. In quibus commentariis Duncanus novam illam diatyposin appellavit Ty-chonianam, idque expressis syllabis literisque. At, inquis, nunc aliter Helmstadii dicit,aliter docet. Id vero ego capere non possum, quomodo, si Duncanus unus sit et esse velit,Rostochii hanc hypothesin sibi derogare, Helmstadii vero eandem arrogare per tam breve loco-rum temporisque intervallum queat? . . . Quid multis? Barbari dicere solebant: prout jacetlitera; ita hic dicendum jam est, ex dictatis Rostochianis Liddelii tertiam hypothesin, quamet nova placita solebat appellare, non Duncani, sed Tychonis esse.

.... Quando Duncanus haud obscure colligeret, magno applausu excipi Tychonis novamhypothesin, tunc laudis, ut opinor, immatura aviditate flagrans (ut erat natura gloriosior), uniet alteri suorum auditorum coetu dimisso insusurrare solebat, se habere literas propria Ty-chonis manu exaratas, in quibus Tycho illi hanc hypothesin adscribat, his inter cetera verbis:„rem acu tetigisti“ (vide supra). Verum nunquam tamen plene literas eas, mihi quidem,visendas legendasve volebat aperire. Exemplar istarum, quas jactat, literarum Helmstadiidescriptum nunc legi. Sed lectis illis merito exclamo: quid est ollas et cucurbitas lippire,si hoc non sit? Se ipsum amare et sapere, vix Jovi conceditur: perstringit enim amor sui

oculos, ut quid album a nigro distet, discerni non queat.Cum anno 1591 e palaestra

academica Rostochiana avocati essemus et substitissemus Hafniae aliquandiu, indultum estutrique, ut ad insulam Huennam excurreremus. Ubi illuc ventum est, .... familiares eteruditae collationes de rebus variis itemque de arte astronomica inciderunt, et nescio quaoccasione de Brucaeo, de Liddelio et aliis in hac scientia tunc temporis in academia Rosa-rum claris. Sensi autem statim non levibus ex signis, Tychonem sinistre sentire de Liddelio,quod is ea, quae ex privato cum Tychone colloquio, quando ante ibi fuisset, furtim sub-duxisset, aliis in academia injussus propalasset. Ego excusavi virum, quod is non sibi novailla placita arrogasset, sed nominatim sub Tychoniano titulo et honore proposuisset. Quodcum difficulter sibi pateretur persuaderi D. Tycho, opportune incidebat, me subito interventufidem facere posse libro meo (in quo Liddelii dictata continebantur), quem manu propria exore ipsius excepissem. Quo viso acquievit plane vir nobilis, et de istis commentariis internos nihil quicquam amplius actum est ab illo tempore, quo Uraniburgi ego et tu fuimus.Effricta igitur fronte mentitur, qui dicit, Tychonem unquam theorias Liddelianas a me ac-cepisse. Injuria igitur est Scoti, eaque in me injuriosissima, quod me nunquam auditum hocmodo in testimonium sui falsimonii invocat &c.

Datae hae sunt literae Stetini d. II. Cal. Apr. 1598, easque desumsimus ex eademquam supra diximus collectione Kepleri (Mss. Petrop. vol. V.); integras autem illas addiditHanschius literis Tychonis in „Epistolis ad Keplerum“ fol. 114 sq. Praemisit Cramerus hancannotationem literis suis: „Tychoni Brahe non minus aperiendas et legendas &c.

Liddelius, quum certior factus esset de Crameri literis, infensus respondit. Ad quemresponsionem suam perscripserit, non constat, cum illa descripta insit dictis manuscriptis, sic

15 *