266
Apologia Tychonis
habeat ad FT partem minorem, quam habet velocitas eccentrici ex Eper Q in N ad velocitatem stellae ex B et demonstrat, quando stellain T punctum propius Terrae F incidit, stare videri. Atque haec summaest et intentionis et laboris Apollonii illius \ praeter quae nihil plane, quodin astronomia scripserit, usquam comperi. Quae ejus demonstrata quo-modo Copernicus* ad suas transtulerit hypotheses, in ipso vide Coper-nico, locis ab Urso citatis (Y. 35). Nihil enim aliud dixit de ApollonioCopernicus quam Ptolemaeus, ex quo ille haec in suum opus transtulit.Quamvis ne haec quidem pro sese ingeniosissima inventio admodum utilisfuerit artificibus, propterea quod Apollonius, ut exitum in demonstrandoreperiret, inaequalitatem alteram in stellarum motibus, quae ad partes zo-diaci restituitur, exclusit. Itaque ea demonstratione nisi ad singulos casusinaequalitati^ alterius variata uti Ptolemaeus et Copernicus non potuere.Adhuc ergo nullas habemus Apollonii hypotheses astronomicas, quae quidemsic dici et inter ceteras formas recenseri merentur. Quae enim ille sup-ponit in demonstratione sua, non ita supponit, tanquam revera ita sesehabere statuat (quod solent artifices), sed ita, ut patescat, quid circa sta-tiones futurum esset, si illa ita haberent. Propterea gemina utitur formaprincipiorum demonstrationis suae, quia sc. nihil decernit ut astronomusartifex, sed merum agit geometram in motuum genere.
Jam vide, quam suaviter Ursus de hoc Apollonii invento nugetur.Primo ait, ab ipso mutatam esse universam formam Aristarchianarum, per-inde ac si professione fuisset astronomus, ut Aristarchus et alii. Mathema-ticum Ptolemaeus appellat, at certe nuspiam ei astronomi titulus adscribitur.Deinde cum obversaretur ei memoria duplicis formae demonstrationis Apol-lonianae, sed memoria tenuis, tanquam rei per somnum visae (nam supraconjectatus sum, non ipsum Ursum legisse haec in Ptolemaeo, sed ab alio,qui haec fortasse legerit, admonitum), ipse quoque geminam Aristarchiana-rum immutationem Apollonio affingit. Primum ait, institutam ideo, utingens illa vastitas fixarum, quam Aristarchus apud Archimedem introduxit,tolleretur. Ideoque sic esse institutam illam immutationem, ut centrumfixarum una cum Terra circumvolveretur annuo motu. At hoc totum merumesse figmentum et sphyngem ex Ursi cerebro natam, facile videt, qui cumhac Ursi interpretatione Ptolemaei verba supra allegata de priori demon-strationis Apollonianae forma conferre voluerit. Major equidem est candidiet atri coloris cognatio, quam Ursi et Apollonii. Ac si quis ad to r/d-ossuppositionum Apollonii respiciat, illi non potest ullo modo verisimile esse,tantam Apollonio curam fuisse de illo hiatu illaque vastitate fixarum. Al-teram immutationem Ursus talem ab Apollonio fingit institutam, ut cumantea Terra (centrum fixarum) volveretur annuo motu circa Solem, centrumplanetarum, quiescentem: jam circa Terram et centrum fixarum, quiescentia,Sol et centrum planetarum eodem annuo tempore circumierit, quae quidemhypothesium forma a Tychone Brahe (cujus exagitandi gratia Ursus haecconfinxit) propter causas ab ipso auctore passim inculcatas et ex occasio-nibus non contemnendis suscepta, inventa et constituta est. Habet haecquidem assertio verisimilitudinem aliquam, si quis eam cum Apollonii sup-positione conferat. Sit enim juxta mentem Apollonii et in 5. schemate FTerra, circa eam NE circulus, quem centrum eccentrici annuo motu de-scribit, ita ut linea ex F Terra per N, E centrum eccentrici ejecta, sempereadem sit cum ea, quae ex F Terra per Solem, sive is jam in ampliori