Notae Editoris.
283
lege Copernicum et videbis, quantum absit Copernicus ab Ursi sententia. Alter decaepis loquitur, alter de aliis.
Lib. V. cap. 35. Copernicus eo loco meminit Apollonii et eadem de eodemdixit, quae Ptolemaeus Lib. XII. cap. 1, de quo loco sic mihi videtur: monitum esseUrsum a quodam intelligentiori, quam est ipse Ursus, exstare aliquid Tychonianumin Ptolemaeo sub nomine Apollonii. Ursum vero, nimis in his rebus facilem, conten-tum iis, quae ex eodem Ptolemaeo Copernicus habet, eo quod ipsi maxime ad calum-niam texendam opportunum erat praeterito, quia Ptolemaeum adire non vacavit ipsi,arripuisse id, quod plane alienum est ab hoc loco. Duae sunt formae lemmatii Apol-loniam, alterum, de quo Copernicus et ex eo Ursus loquuntur, nihilo magis facit admentem Ursi aut hypothesin Tychonis, quam supra ipse Copernicus. Sensus in hocschemate exprimitur. A Terra im-mobilis. BD concentricus planetae, -
qui in fi 30 annis restituitur &c. NamApollonius putavit, nullam aliam sub-esse inaequalitatem planetis, quamillam, quae se ad Solem accommodatet retrogradationes efficit, ideoque BDeccentrum facere neglexit. FG epi-cyclus habet motum commutationis.
Demonstravit jam Apollonius, si duca-tur ex Terrae centro A linea AG, se-cans epicyclum in H, G, sic ut EG sitad AH ut motus CE concentrici ad FGepicyclum, tunc in punctis H, G pla-netam existentem stationarium fieri.
Haec prima forma lemmatii, cujus Co-pernicus, Ptolemaeus et Ursus memi-nere, plane nihil commune habet cumhypothesi Tychonis et quidem versansin terminis longe aliis. Altera forma,quam Ursus si vidisset, coelum terraecommiscuisset prae insano gaudio, haecest: A (fig. 10) centrum Terrae, mundiet orbium planetariorum, B Sol in suoorbe, CD concentricus planetae cujus-cunque unä cum B orbe Solari et ineandem partem circumiens. ED magnusplanetae epicyclus, sic ut Terram ambiatejus centrum C; motus epicycli illiuscontra signorum seriem motu commu-tationis. Qua in assumtione Apolloniusiterum quaerit lineam determinantemstationes, ut ante. Haec forma sic estcomparata, ut ingeniosus aliquis Ty-chonianam hypothesin ex ea deducerepossit, sed non citra magnum laborem,et quidem infinities difficilius, quam exCopernicana ratione. Nam primo nullasuspicio, nullum vestigium Tychonianaein illa in aperto et propatulo est, cum scopus auctoris versetur in demonstratione punc to-rum stationariorum, minime in conformatione partium universi. Secundo non poniturcentrum planetarum in Sole, sed in Terra. Tertio non est de omnibus planetis simul con-sideratis, sed de singulis seorsim. Quarto quilibet planeta habet suum orbem geocen -tricum. Quinto, quem Tycho orbem planetae dicit, is in Apollonio (etiamsi intercesseri t
Fig. 10.