284
In Apol. Tych. contra Ursum
conveniens accommodatio) est et dicitur epicyclus magnus. Sexto non dicit Apollonius,quod Sol et centra illorum magnorum epicyclorum ferantur in uno concentrico circaTerram, sed dicit, quod ferantur aequali revolutione et simul. Septimo non intersecatorbis Martis in Apollonio orbem Solis. Octavo non patet in Apollonio, quantum qui-dem ille scriptum reliquit, occasio investigandi proportionem sphaerarum ex parallaxiannua. Nono motus illius magni epicycli secundum Apollonium, seu orbis secundumTychonem in consequentia, illi quidem est longe brevior, quia annu'atim vel paulo ali-ter restituitur. Apud Tychonem est in B 30 annorum, in 4 12, in <3 2 circiter. Exhis patet, nec Urso intellectum Copernicum, Ptolemaeum, Pergaeum, nec ex Apollo-nio tam facile elici posse Tychonianam hypothesin.
Haec scribebat M. Jo. Keplerus Math. Styriacus, in gratiam nobilis juvenisFrancisci Tegnaglii, qui Tychoni domesticus, cupientis ea accuratius cognoscere. Anno1600. mense Martio.
Ea quae addita sunt inscriptioni praemissae disquisitionis significare videntur, Tychonemid propositum habuisse, ut illam adjungeret responsioni, quam ipse in publicum edendamcogitaverat, postea vero ad Keplerum rejiciendam censuerat.
Inter literas Herwarti ad Keplerum datas deprehendimus quidem complures Kepleriresponsiones datas annis 1598 et 1599 (comp. p. 62 et 67) ab amanuensibus descriptas,neque vero illam quae supra tangitur, eam forte ob causam quod illam Herwartus integramTychoni transmisit. Respondit forte Keplerus ad hoc Herwarti monitum: Was R. Ursus contraTychonem Brahe geschrieben, ist schwerlich zu bekommen. Hab es demnach, weil ich ver-muthe, es werde der Herr solches nit haben, ihm dasselbe vor diesem überschicken wöllen;weil es aber nit geschehen, gehet es hiemit, und will des Herrn Gutbedunkhen darüber gernvernehmen. (Ex Herwarti literis d. Monachii d. 16. Maji 1599.) Responsio Kepleri inter d.16. Maji et 20. Jul. 1599 scripta esse videtur, cum in literis d. 20. Jul. datis Herwartus gra-tias agat pro responsione Kepleri ad quaestiones suas, rem ipsam vero non ulterius premat,semel tantum posthac (25. Jul. 1600) ad Ursum rediens his verbis: Ich hab aus Eurem Schrei-ben ersehen, wie Euer Reis nach Pennatickh und der convictus cum Tychone abgangen. Ichvernimme, als ob viel Schriften und Instrumenta von dem jetzigen König von Dänemarkverarrestirt worden seyn sollten. Möchte wohl wissen, ob Tycho in observationibus fortfahreund observatores, wie er vor Jahren zu thun gepflogen, bei sich habe. Mich nimmt Wun-der, wie sich Er und der Ursus so nahend um einander dannoch betragen künden. (Comp,cum his literas Tychonis ad Herwartum supra p. 232.)
6) p. 236. Morem secutus Ursus tum temporis usitatum librum suum inscripsit nimiausus verborum copia: N. R. Ursi Dithmarsi S. C. M. Mathematici de astronomicis hypo-thesibus seu de systemate mundano tractatus astronomicus et cosmographicus: cum jucun-dus tum utilissimus. Item astronomicarum hypothesium a se inventarum, oblatarum eteditarum contra quosdam eas sibi temerario seu potius nefario ausu arrogantes vindicatio etdefensio, eque sacris demonstratio: earundemque usus &c.
7) p. 240. Maginus in „Theoricarum“ praefatione haec profert: In hac narratione se-quemur observationes eruditissimi viri et praestantissimi artificis Nie. Copernici, quae cumcoelo mirifice consentiunt, neglectis tamen illius hypothesibus de multiplici mobilitate Terre-stris globi et de quiete tum Solis in centro universi tum stellati orbis, quas ut multitudinemsphaerarum evitaret ingeniosissime ille quidem excogitavit, sed hae, ut nimis a veritate re-motae atque absurdae, a cunctis fere exploduntur, adeo ut multi etiam inclementer in tan-tum virum, cui plurimum debet aeternumque debebit astronomia, hac una de causa inve-hantur; tametsi nemo motuum rationem hac ipsa Copernici expeditiorem et certiorem proferrehactenus potuerit.
Deinde alio loco: Nos Copernico ita adhaerebimus, ut non solum angulorum diversita-tem, orbium proportiones et dispositiones eorundemque a Terra distantias, sed etiam ut unoverbo dicam omnia omnino phaenomena ad illius mentem videamur efformasse: hoc tamenunico excepto, quod Copernico contra omnem veritatem et philosophiam Terra mobilis et Solcum octavo orbe quiescentes videntur, nobis vero contrarium supponitur. Quodsi qui suntviri doctissimi, qui nova Cassiopeae stella anno 1572 et cometae anno 1578 diligenter in-spectis, id sibi ex utriusque factis observationibus persuadent, ut erroneam Copernici senten-tiam de Terrae motu vero proximam arbitrentur, et aliis propterea adhibitis observationibusrationibusque itidem naturalibus opinionis illius confirmationem polliceantur, equidem nec eos