Band 
Volumen primum.
Seite
294
JPEG-Download
 

294

Prooemium.

schematis, additis gradibus eclipticae, qui ad domus pertinent, et loca pla-netarum ad d. 14. Sept. 1583.

Themate sic praeparato inscribuntur loca planetarum et Solis ex Ephe-meridibus desumta triangulis, iisdem signis, quibus haec loca eclipticae sig-nantur, notatis, nec non loca nodorum itineris Lunae et insigniores quaedamstellae fixae, praecipue illae, quae in locis existunt cardinalibus, vel quumplanetae illis conjunguntur. Distantia denique Solis et Lunae, addita adgradus „ascendentis,“ dicitur ,,pars fortunae“ convenientique triangulo in-scribitur. ^

Yoce „aspectus“ significatur distantia planetarum inter sese intervallo0 °, 30 °, 30 0 &c. (vide supra 292) in ecliptica. Nomina horum aspectuumhaec'sunt; 1) Conjunctio (</), 2) Semisextus, 3) Semiquintilis, 4) Sex-tilis (%), 5) Quintilis (*), Quadratus (□), 7) Sesquiquintilis, 8) Trinusseu triangularis (A), 9) Sesquiquadratus (□ □), 10) Biquintilis ( % ), 11) Op-positio ((?). Keplerus ex his undecim aspectibus rejecit tertium, septimum,nonum, quasi minus „efficaces,“ quamquam chordae sectione harmonica com-mendatos, retinuitque tantum 8 reliquos.

Locis planetarum, themati dicta ratione inscriptis, inter se invicemcomparatis prodeunt hi aspectus et ex his efficitur „prognosticum“ secundumregulas astrologorum multiplices et naturam planetarum, quam singulis aliamtribuebant. Inter has regulas praecipuam vim habebant „directiones,“„profectiones,“ „transitus,“ „aphetae,“ omnes similia significantes.

„Directio, inquit Origanus, est vel loci zodiaci, vel planetae thematisnatalitii ad obviantes in cursu planetas vel radios, per partes aequinoctia-lis circuli in data sphaerae habitudine artificiosa deductio. Seu est in-ventio arcus aequinoctialis, qui circulis positionum duobus intercipitur, tra-jectis per duo loca zodiaci, quorum unum significator, alterum promis-sor occupat et una cum arcu eclipticae vel ascendit vel descendit.“ Voces„significator“ et „promissor“ dixerunt astrologi Solem, Lunam, planetas &c.,alii aliud astrum intelligentes, quod ad alterius locum „dirigatur“ certis momen-tis vitae eorum, ad quos illa loca referebantur. Aphetae (äyetTjg, apud Arabeshilech) simile quid significant iique sunt quinque: medium coeli, ascendens,domus VII, IX, XI. In his, inquit Cardanus, si inveniatur unus ex signi-ficatoribus (Sol, Luna), erit Apheta, h. e. decernit annos vitae et roburejus. Ceterum plures esse possunt aphetae simul. Ptolemaeus (De Astro-rum judiciis vel Quadripartitum) definit „aphetiea loca,“ in quibus reperirinecesse est eum, qui velit vitae gubernandae jurisdictione potiri.

'Modus „dirigendi,“ h. e. referendi vim planetarum dato tempore cer-tis locis constitutorum ad loca eorundem in genesi, alius est apud aliosastrologos. Ptolemaeus eumque secutus Cardanus quatuor proponunt ratio-nes. Origanus hos proponit duos: 1) Significator per partes aequatorissecundum signorum successionem deducitur, donec similem in figura situmcum promissore obtineat; 2) Significator inverso ordine, contra signorumsuccessionem in locum promissoris deducitur. Illa directio tribuitur horo-scopo, medio coeli, aphetae in quocunque loco constituto et omnibus pla-netis directo motu incedentibus, haec parti fortunae et planetis retrogradis.Dirigitur v. c. medium coeli ad suum promissorem inquirendo distantiamutriusque in aequatore (vel in ecliptica). Quilibet gradus distantiae signi-ficat annum aetatis; quinque minuta mensem, horas 10. 30'; unum minu-tum 6 dies 2 hor. 6'; decem secunda diem unum. Keplerus sibi ipse hunc