Band 
Volumen primum.
Seite
295
JPEG-Download
 

Literae Kepleri aliorumque mutuae de rebus astrologicis.

295

elegit modum: si Sol die nativitatis cujusdam hominis certum locum inzodiaco obtinuit et planeta aliquis postmodum alio quodam invenitur loco,secundum astrologorum sententiam gravi, computat quot diebus a nativita-tis die Sol ad eundem pervenerit locum; numerus horum dierum significattotidem annos, quibus elapsis inde a nativitatis die vis hujus constellatio-nis prodibit.

Praecipuam vim habent secundum astrologos duodecim zodiaci signa,disposita cum bina, tum trina &c. Alia sunt aestiva, alia hiberna; alia ca-lida, aquatica, terrea &c., masculina et feminina, humana et bruta &c. Sin-gulae Terrae regiones illis subjecta sunt, et sic porro.""— Si quis remplenius cognoscere velit, eum ablegamus ad Ptolemaei „De judiciis astro-rum“ Libros IV, vel ad Cardani Commentarium ad hoc opus, vel potis-simum ad Origani Ephemerides (Francof. 1609), qui praemisit his inte-grum volumen, in quo de astrologia exquisite et accurate (paginis 790)disputat.

His praemissis transimus ad ea, quae Keplerus egit cum amicis de rebus astrologicis,libellosque ipsos, quos de astrologia publici juris fecit, qui, ut diximus, pauci sunt, re-servamus addendos literis privatis.

Calendarium auni 1595 Tubingam misit Keplerus, Maestlino die 29. Oct. 1594,de „stafu rerum suarum“ perscribens, ab eoque petens, ut „exemplaria Calendarii a se editiiis, quibus inscripta erant,“ distribueret. Literae hae, quibus Keplerus initium fecit litera-rum dandarum recipiendarumque -cum Maestlino, in collectione manuscriptorum Stuttgar-tiensi (comp. p. 7.) desunt. Responsionem vero Maesti ini exhibet Hanschius p. 1. de-sumtam e Vol. Mss. Viennae conservato (vide supra p. 7 et 59.). Exemplaria Calendarii,scribit Maestlinus, a te editi distribui iis, quibus inscripta erant. Ea longe gratissimafuerunt, nisi quod novum stilum, apud nos inusitatum, cum veteri nostro conjunctum nonhabent. Gratias una mecum agunt maximas teque in statione illa tua pergere jubent, necdubium est, quin ope divina Spartam tuam egregie sis exornaturus. . . . Thema affinis meiJ. C. Burckhardi nondum omnino perlegi, nec adhuc socero meo exhibui. Is ubi nunc verseturnescio &c. x

Quae ad has Maestlini literas respondit Keplerus, leguntur supra p. 7, in* qua re-sponsione Keplerum deprehendimus divinationibus suis de tempestate anni 1595 conten-tum, scribentem: ipsum quidem Calendarium adhuc (18. Jan.) certum est. Frigus inaudi-tum in his regionibus &c.

Iisdem ad Maestlinum datis literis adjunxit Keplerus literas ad alios olim „prae-ceptores“ suos, Matthaeum Hafenr efferum („D. D. Hafereffero scribo hac-tenus, et jam septimam paginam absolvi“ nunciat Maestlino) et Stephanum Gerla-chium (theologiae professorem Tubiug. f 1612). Literae ad Hafenrefferum datae desunt; exiis, quae respondit ille, haec apponimus: Accepi munus tuum_ chronologicum et legi, duobusmihi nominibus gratissimum, et quod dono, et maxime, quod a te venit. Quod judiciummeum expetis, illud sane lubentissime tibi exponerem: sed huiusmodi studiis delectari egomagis quam exerceri soleo, mathematicis cum primis; astrologica vero a multis annis et de-gustavi et deserui. Legam tamen et si ita volueris, judicium meum tibi aperiam, si cogi-tationes tuas videro de studiis astrologicis literis comprehensas, uti jam pollicitus es. Inreliquis Maestlinus noster procul dubio nunquam tibi deerit. Si unum liceat attingere, op-tassem ego, tuis ephemeridibus et calculum et annum Julianum Gregoriano additum esse.Sic enim majorem usum et lucrum apud nos habuissent; sed tu inservis foro &c. Calwae14. (24.) Nov. 1594. (Quod opus „chronologicum“ nisi ipsum illud Calendarium specta-verit Hafenrefferus, nescimus. Certe Keplerus illo tempore parum addictus fuit studiis chrono-logicis, quae ab anno demum 1597 propius adiit.)

Literae quas dedit Keplerus ad Geri achium, e bibliotheca Gothana desumtae, hae

sunt:

Etsi scio, reverende et clarissime D. Doctor, Praeceptor honorande,Reverentiam Tuam longe gravioribus studiis occupari, quam ut illi adsitotium inspiciendae Ephemeridis et cognoscendi frivolas astrologorum con-