Band 
Volumen primum.
Seite
330
JPEG-Download
 

330

Literae Kepleri aliormnque mutuae

et temperamenta simul. Nonnisi origo utriusque ex animo §sset, arte pos-set cum contrario permutari. Quid tu jam? Inclinationes, ais, mutanturcum aetatibus; at non permutantur contrariis, sed imminuuntur, transeuntin cognatos proximos, praeterea hoc nihil ad rem. Inclinatio enim sic ac-cepta fit particularissima, ut pueri ad nuces. Ego vero loquor de univer-sali charactere inclinationum, qui negari non potest, apparetque pro aetatumconditione, evidentius alias, alias obscurius. Nusquam tu copiosius argu-mentaris probasque valde, conjungi temperamenta inclinationibus et simulimmutari. Quasi ego hoc negaverim! Vera dicis, tantum ne dicas, veltemperamenta vel inclinationes naturaliter posse permutari plane contrariis.Tn hoc etiam pervertis meam sententiam : dum scripsi, ut oculus ad albumet nigrum, sic animus ad haec na&rj coelestia (intellige praemissa: forte,debile, eurythmon, anarmoston), intelligis tu ad inclinationem, ut furta &c.Male tu ergo refutaturus negas in coelo inclinationes, ut furta: cum egohis verbis nihil aliud egerim. Non peto a te, mi Fabrici, ut multa scribas,sed ut ex fundamentis bene collectarum cogitationum. Tu namque, si re-legisses mea et tua, vidisses nos hic idem agere.

In astris ipsis nudam caliditatem et lucem statuis, negas inclinationes,ipse quoque explicaturus, quomodo inclinationes a coelo. Nuda haec inastris colloco: lucem, rubeum, fulgidum, pallidum, celere, tardum, euryth-mon, anarmoston &c. Inclinationes, ut ethice considerentur, nego. Si ni-mium astris tribui, oportuit te refutare. Dicis, obtinuisse vim vegetandiex relatione divina; naturalem vim vis ibi extenuare, sed Deum partemnaturae facis. Non valde repugno, sed hoc dico, te nimium adhuc astristribuere. Tibi Deus ad astra respicit, ut temperamenta formet et inclina-tiones, mihi animae sublunares ad idem oh icjem respiciunt.

Dixeram, malitiam ethicam non ab astris: ergo, inquis, alia quoquepraeter astra sunt adsciscenda in judicium astrologicum. Equidem. At tunegas id fieri. 0 improvidam rationem praedicendi! Deinde ais, incertamastrologiam esse, si hoc verum sit. Fateor, tanto incertior est, quanto nu-dior ab ethicis, politicis, theologicis respectibus; et cum omnia complexaest, tamen incerta 'est omnis praedictio.

Ecce, aperte et ingenue, quod petis, tam diligenter velut aureo gladioGordium nodum secui; tu mihi cedo Asiam!

Sed pergis: si defectus ab astris — malitia igitur. Equidem. Sednon ethica, sed deterior conditio, ut est totius naturae (cum est perfectis-sima) respectu Dei. Deinde non inclinationum debilitatem et deformitatem,sed in genere deformitatem et debilitatem et dissonantiam &c. inesse dicoaspectui coeli et sic generaliter recipi in animam tempore geneseos, sinealia coeli opera, nisi quod expositum est coelum animis ad hanc compre-hensionem, ut lux ad visionem. De cetero me bene capis, neque quaeexstruis mihi sunt absurda. Quaeris, an re ipsa hoc aliud sit, quam ma-lum, quod ex debilitate coeli animus debilis inclinationes habeat debiles?Dico, re ipsa esse. Aliud in coelo debilitas et deformitas, per quam so-let natura contendere ad pulchritudinem, ut per infinitos incolligatos po-situs ad aliquem colligatum, aliud in homine animi deformitas; cum jamincipit concupiscere, est concupiscentiae deformitas, hoc rursum aliud, quiaabjecta concurrunt, denique eum agit ad peccatum et consummat ethicammalitiam. Nec coelum illum coegit, ut vinceretur, etsi stimulata carne adpugnam illum vocavit. Exspecto, utrum jam quoque velis concludere, me