Band 
Volumen primum.
Seite
331
JPEG-Download
 

de rebus astrologicis.

331

longissime a veritate aberrare, et quidem solatur me tua acris exhortatioad eliciendum veritatis ignem, ut mihi persuadeam, non te mihi succensi-turum, si militariter pugnans, militariter et tecum loquor. Oppressa enimhac libertate pugnandi fit ingrata scriptio.

Jubes, ut tuam sententiam cum mea conferam. Tu ergo furta exem-pli gratia in melancholiam confers; mecum ergo facis, possum enim eademopera qua tu melancholiam immunem a sceleribus et ego coelum excusare.

Fabricius: Tu temperamentorum conformationem planetis tribuis, sicut anteainclinationes illis adscripsisti. Sed qui, quaeso, natalitii planetae crasin efficere possunt,cum eo momento, quo quis nascitur, erasis fieri non incipiat primum, sed toto impraegna-tionis tempore conformetur a natura seminis et nutrimento in utero. Astrologi vero,ex fineimpraegnationis, ubi perfectus jam foetus fuerit, judicant' de temperamentis, non ex initio,multo minus medio tempore. Si temperamenta conformandi potestatem omnino planetis visadseribere, videbis ipse, quam plane absonum hoc sit, facere ex natalitio tempore criticamdispositionem. Quomodo planetae crasin constituere possunt, cum nullos humores reales, exquibus temperamentum constituitur, desuper infundant corpori? Cum ergo humores a coelonon sint, nec eorum qualitates, vides ipse, nullo jure vim constituendi temperamenta attribuiposse, hoc modo et inclinationes et temperamenta tua planetaria concidere.

Keplerus: De temperamentis peculiariter argumentaris ex coelo,quia pars a matribus per imaginationes est. Non sequitur pars illinc, nihilergo hinc, miscentur enim, qua parte similiora sunt; quod et de inclinatio-nibus dictum esto. Illa coelestia pallia generalia sunt, aliter operantur incholera innata, aliter in melancholico fato. Id autem nedum conceptionisarticulo, aut sideri, aut imaginationi tribuo, quam tempori gestationis, proptercontinuam imaginationem, quamvis anima divinissima in semine patris multaetiam de cogitationibus patris ante conceptum deferre secum credenda sit.Vita embryonis fumus est, nati flamma (Fernelium sequor). 2 ) Magis igiturfusilis et formae receptibilis in suae fusionis seu inflammationis articulo.Deinde sidera, inquis, humores non habent, nec igitur dant crasin. Usita-tissimam meam responsionem ex meis principiis (quae si non admittis, curnon ipsa generaliter refutas?) ignorare non potes, ut musica laetificat etmovet, ut exemplum aut archetypus aedificat domum &c., sic coelum datcrasin, dum animus humorum et seminis in formam (Model) schematis transit.

Fabricius: De morbis et causis eorum miras imaginationes habes. Ex forti ima-ginatione multa prodire posse non nego. Sed non imaginatio ipsa haec infert, sed affectusex imaginatione provenientes (v. c. in gravidis, in peste &c.), idque tantum in feminis, na-turis debilibus, viris effeminatis contingere potest. At tale quid in morbis ex imaginationeruboris aut palloris <5 et b statuere, rationi repugnat (K epl e rus : ubi ratio?). Quid rusti-cus aut alii, qui ruborem nunquam considerarunt, de natura cogitant? (Keplerus:sane non est imaginatio per discursum) aut quam de ejus incogniti colore imaginationemconcipere possunt? Si dices (Keplerus: non hoc dico) <5 juxta situm suum certo tem-pore per occultam suam actionem in animis excitare imaginationem illam, quid aliud iderit, quam maleficam nocendi vim aperte illi adseribere ?

Ego statuo (Keplerus: Ut et ego, sed tamen aliter. Objecta sunt exempla eorum,quae facit anima iis mota.), planetas non causas agentes morborum &c., sed mera tantumsigna illorum esse, nec actionem illam ex stellis provenire, sed ab ipso Deo, non quidemimmediate, .sed mediate, ita ut in morbis inducendis utatur mediis non procul positis autaliunde accersitis, sed materia noxia humorum internorum, vel ab extra periculorum allatio-tionibus, quibus se diabolus saepe miscet, quo sic a coelo praefiguratas poenas Dei permissu in-cidamus. Quare in omnibus his actionibus et significationibus velle physicas aut astrologicascausas solum inquirere et considerare, nimis physicum, crassum et carnale est. (Keplerus:Possum et in mea philosophia theologum agere. Cum Deus irascitur, permittit praeposterasimaginationes.)

Keplerus in literis suis pergit:

Tandem hanc principiorum rationem generalem in exemplo de morbisimpugnas. Dixi: animalem foetus facultatem incensam mente oriente, cum