332
Literae Kepleri aliorumque mutuae
lucis sit capax, ruboris quoque Martis fuisse capacem, itaque ex hoc fontein hominis corpore existere terribiles affectus &c., etiamque suis temporibusad leges directionum redundare humores et affectus. Quid tu hic? Talibus,inquis, argumentis inauditis nobis plane novam et imaginativam et ex partegeometricam astrologiam constitues. Tune non aliud habes argumentum,quod opponas ? Figmenta, hoc est commenta haec esse falsa, probandumtibi est. Vera inaudire non reformido. Nova an afferam, non plane scio;non evolvi omnium libros. Imaginativam contendo omnem coelestem opera-tionem, et quidem imaginationem in Terris, hoc est in facultatibus animalibus,rei geometricae imaginabilibus, simul, et lucis. Haec plane sunt mea dogmata.Non me terres explosionibus tuis. Tu vero nonne de 'novis inventis inastrologia et ipse toti minatus es antiquitati? Atque adeo perquam novahaec mecutn communia: astra non esse causas rerum sublunarium, sed exem-pla, Deo internuncio et exsecutore ; ubi ego eujuslibet rei facultatem ani-malem statuo exsecutricemque imaginationem. Tibi Deus in naturam venit,mihi natura ad divinitatem aspirat. Atque en! Et imaginationibus meissubscribis. Approbas exempla; profers in peste, non terrore solum nocet,sed formatione rei similis et in membro simili. Contra non omnis imagina-tionis opus malum est; huic pulcherrimi et parentum similes prodeunt in-fantes, huic nulli sanitatem recuperant ex morbis. Denique, quidquid hactenusfuit exemplorum, non mirum fuit, aut certe non qua parte mirum a te fuitadductum. Tuum est hoc clanculum et supra nostrum captum, quod uxormea, viso limace et forti imaginatione filiolo meo Henrico p. m. promentula implantavit limaceam. (Compr literas Kepleri ad-'Maestlinum datas, suprap. 298.) Ad hoc opus, quamvis rationalis creaturae, discursu sane non fuitusa natura, occulto instinctu factum. Sic neque Jacobi oves discursurationis utebantur. Quid igitur tu hic de structione viri et feminae,animosi et effeminati, scientis philosophi et ignorantis rustici argutaris, cumne quidem inter ovem et hominem hujus rei causa liceat distinguere? Videmeam dissertatiunculam et refuta! Nunquam forte Martem vidit agricola.Puto multo minus ejus uxor; et tamen, cum gignunt, horas genesibus suisconsentaneas inveniunt, maxime illa. Si tibi non suppetit experientia, nones diligens astrologus. Dixi idem in dissertatiuncula; respexisses ad eam.
De cetero in enarratione tuae sententiae theologum agis; possum etego in mea. Cum Deus irascitur, naturam imaginationibus, quas mittit, hor-rendis eclipsibus, circumstantiis acris, agitat, ut profundae sint tenebrae etnaturam diris modis terreant.
Ridicule desinis. Deus et Satan concurrunt — stultum ergo, omniaad causas naturales referre. Multa, Fabrici, multa, imo plerasque scientiashujus sententiae tyrannide opprimes. Quid enim? Si hoc verum, num ideomeam sententiam cum tua permutabo, propterea quod tua Dei et Diaboliope plus indiget, mea illas hyperphysicas plane non excludit? Minime hoc!Potius omnem astrologiam mittamus et mundum sublunarem Deo et Diaboloregendum tradamus. Aut, si pium et sanctum, naturalibus quantum pos-sumus contendere, praestabit ejus sententia, qui paucioribus principiis pluraefficit.
Fabricius: An inflammare essentialis proprietas Solis sit, valde dubito.Nam inflammatio (sc. quae a Sole oritur) non fit ab actione Solis essentiali praecipue, sedper accidens, a radiorum reflexione. Multis probari potest, Solis calorem in summo aethereminorem esse, quam in Terris, quia calor ille non est elementaris ignis, aut calor depascensaut destruens, sed vivificans et conservans, ut tu recte scribis; et proinde etiam naturali