de rebus astrologicis.
333
inodo non agit, Naturalis calor eo fortior, quo propior, et contra. In Solis vero calorenihil tale est, nam pro ratione distantiae a Terra calor non augetur vel minuitur, quodhieme satis apparet, ubi Sol multo propior, quam aestate , et tamen minqs calefacit; itemin ortu et occasu aliäs tantum calefaceret, quantum in meridie, si naturaliter ageret; atjuxta magnitudinem anguli reflexionis radiorum agit, et nisi radius in Terra reflecteretur,parum caloris a Sole sentiremus. Hinc in aere nullus vel exiguus calor, imo sub Sole mi-norem calorem esse existimo (cum nulla reflexio in aethere fieri possit), quam in Terra ipsa.Natura quoque loci auget per accidens reflexionis vires; arida, arenosa, montana, sulphurea
^ loca, ut per sb calida, citius calefiunt et fortius reverberant radios, contra humida et fri-
gida loca Terrae faciunt. Hinc puto te facile perspecturum, inflammationem non esse ex-cessum caloris naturalis, ratione ipsius Solis, sed saltem reflexionis accidentalis respectu.Ergo etiam in talibus transitibus reflexio potius, quam ipse Sol considerandus erit; imo hacratione transitus illi per aestatem tale quid inducere, possunt, non vero hieme.
Keplerus: Solem nocere dico, ut omnes planetas, sane ut dixisti,per accidens. De his satis supra et in prioribus literis (p. 314 sq). Sed deluce Solis propinqua, remota, disputantem te relego ad propositiones measCapitis primi Astrologiae (h. e. Thesis V. sqq. libelli saepius dicti, qui infra sequetur).Si Sol hic mihi tam prope verticem veniret mense Decembri et Januario,plus calefaceret, quam in capite bonae spei.
De ceteris ad calorem circumstantiis assentior, sed nihil contra me,quod callebas, priusquam scriberes, ilaec omnia tamen nihil ad trans-itus, quorum operatio non talis est, qualem in prima parte dissertationisscripsi, et tu per reflexionem definis, sed pars imaginationis est. Sane, utnec Mars in ortu suo directa actione corpus perurit, sed imaginatione Martii
, ruboris animus choleram plantat. Potes hinc facile de transitibus colligere.
® Cum Sol transit meum ascendens, ut hodie 25° H, quid urit? Num terras?
sane; sed meae non sunt. Num me? Non; sedeo in umbra, scribens adFabricium. Quid ergo? Puto meum ascendens. Ubi illud? non in coelo;Terra enim fuit in me nascente: alius situs. Nuspiam igitur hoc ascen-dens, nisi in charactere, qui meo animo est impressus, cujus est analogiaetiamnum cum similibus coeli partibus. Sole ergo geminos ambulante, meafacultas animalis accessum Solis characteritii imaginatur ad ortum characte-ri tium. Modificas actionem Solis repercussu. Omnino, mi Fabrici, primoimpactu calfacit. Distingue inter ustum et aestum. Repercussu (et eo nonsimplici, sed quatenus lucem Terrae communicavit, quae jam non ut inrepercussu in unum punctum radiat, sed plane in orbem) aestus creaturaeris, impactu primo urit. Totus haeres in crassa - illa operatione, quaesensus incurrit; nunquam aperis mentis oculum, quo harmonicam connexio-nem animalium facultatum cum coelorum motibus inspicias, quae in directio-nibus, transitibus, revolutionibus, spaectibus meteorologica pene unice do-minatur.
k Fabricius: In dissertatiuncula tua scribis (Thes. Y. sq.), Solem non potissimum re-
flexione vel altitudine supra horizontem, sed longiori potius mora calefacere, demonstrans idcalore temporis pomeridiani augescente. Si hoc interdum accidit, non certe in hyperboreislocis, ubi dies est 6 mensium. Nam ibi in aestate frigidissimum est. Ergo adducta tuaratio invalida est.
Keplerus: Tandem meam dissertatiunculam adoriris, sed oscitanteret infelici auspicio. Si Sol mora calfaceret, major aestus in hibernis Ba-tavorum esset? Succenseo tibi, qui non totam thesin legisti. Mora parscausae est, incidentia pars est, aeris crassities pars est, impactumin Terra frigus multo maxime pars est. Pudet me, repetere ex disser-tatiuncula. Itaque circumduc mihi Solem in illis hibernis tam altum, quamapud nos est, videbis veritatem pronunciati.