334
Literae Kepleri aliorumque mutuae
Si tu existimas, te gratam mihi facere, me exercendo objectionibusnon seriis, et in quibus ipse scias solutionem, falleris. Non peto tibi osvincere, sed mentem, animum, sententiam tibi eripere penitus: aut meamtibi cedere, si viceris.
Fabricius: Si in aere nullus calor, ut tu vis (p. 315), unde meteora ignita, stellaevolantes ? Certe a se accendi non possunt, nec a Sole sub Terram demerso; nec a frigidanatura loci. A planetis vero accendi, facilius dici potest, quam probari. Cupio ergo ex tecognoscere , quomodo accendantur illa in aere et loco frigido ? Tractum enim illum totumad Lunam usque, vel etiam ulterius, frigidum, vel certe non calidum esse, et ego conjicio.Ego stellarum in aere discurrentium materiam non crassam, sed maxime levem, subtilemcenserem. Nemo unquam ex accensis illis volantibus stellis in Terram quidquam decidere vidit,audivit aut sensit.
Keplerus: Aeris frigiditas tibi non placet. Objicis meteora ignita.Objicio ego Boream. Si semper suapte 'natura calidus aer, unde quaesoht, ut Boreas membra adurat? Nam illud rarum est, incendi meteora,hoc perpetuum semper, infrigidari aerem sua natura, nisi calefactum aliunde.Imo vero in sequentibus declaras, te mecum sentire, id saltem cupere dis-cere, quo modo meteora illa incendantur. Respondeo: si flagrant, sic afrigore incenduntur, ut fulgura et fulmina inter grandines; coguntur frigorevimque intendunt suam et flammam concipiunt.
Fabricius: Virtutem vitalem in humido radicali tu primd. causd ponis, secundas verotribuis motui Solis. Est enim in Sole vis vegetandi, exstimulandi animos et robur vitalenon exigua. Putas vero eam virtutem exstimulativam &c. pro vario situ suo in thematenon variari, sed perpetuam et sibi similem esse, situs vero variationem certis personis, tem-poribus et locis stimulare animos (comp. p. 314). Respondeo: certum est, hominem vivereabsque Sole, nec Sol unica vitae naturalis causa est, sed saltem adjuvans, et relatione qua-dam divina cor vitae fontem respicit (Keplerus in margine: Sol cor respicit non tam occultaratione divina, quam manifesta similitudine naturae), sicut ceteri planetae alia membra re-spiciunt, quod ne mirum tibi sit, exemplo declarabo. Habet Sol eundem calorem, sempersibi similem, at ratione situs in coelo non ubique aequaliter eum calorem impertit, in ortuexiguus est, vel etiam nullus, in meridiano maximus, ita ut situ varietur calor Solis. Curnon eadem ratione occulta talis vis animandi et vegetandi humidum vitae radicale diversi-mode se habere possit (Keplerus: Quia aliae leges hujus), nec tamen in his omnibus adeoad causas et rationes naturales respiciendum esse puto, ut, quae praeter naturam ex soladivina ordinatione ita constituta sunt, pro falsis habere velimus ? (K.: Proba, divinam esse
constitutionem, et pro falso non habebo.)
Deus apheticam vim diversam luminaribus attribuit, ut in hoc loco thematis minus,in alio magis, in tertio nihil significent; nam bona et mala diversimode dispensat, etcum per signa variam hanc dispensationem praefigurat, non in signis, sed in ordina-tione Dei causae hujus diversitatis inquirendae erunt. Lapis sua natura non est limes necsignum viae, vel aliud adminiculum huic vel illi rei accommodatum, sed ex ordinatione ho-minum ei officio delegatur, ut modo sit limes agrorum, modo angularis lapis in aedificioaliquo, modo signum viae vel impedimentum ejus, modo per se jacet absque omni officio.Stultum hic esset, in ipso lapide quaerere rationem, cur interdum limes esset, interdumnihil; sed in hominis ordinatione latent horum rationes. (Keplerus: Summa, ut lapis ordi-natione hominum interdum ex limite fit impedimentum, ita Sol ex ordinatione divina interdumex vitae datore Savaßifxog.') Sic quod Sol in XII. (domo) pro vita -exiguam aut nullamsignificationem habet, in 1. et X. magnam, in VIII. aliam quam in VII, causa horum natu-ralis nulla est in Sole, sed in Dei ordinatione (Keplerus: Inde absurdum probandum) — re-lativa enim signa sunt sidera — qui hac diversitate arbitraria bona varie dispensat, cumnon unius modi sint homines, nec uno modo agant aut vivant, et actionem astralem velsignificationem aut suspendunt aut exserunt. (Keplerus: Si haec Dei voluntas nullis est legi-bus alligata, nequit sciri; si est alligata, jam facta est pars naturae, accipietque modos adfinem ducentes.)
Quod eclipsium effectus per experientiam mali deprehendantur, non ex natura illarum,sed ex Dei ordinatione esse, quis non videt? (K.: Ego quoque olim.) Nam, quam physiciafferunt causam, invalida est; aliäs in quavis Luna, destituta lumine Solis, humores etiamdestitueret et malum inferret. Idem de reliquis planetis sentiendum puto. Aliud Mars in