de rebus astrologicis,
335
VIII. aliud in 'X. non natura sua, sed Dei voluntate illi variarum rerum significationemattribuente.
Haec ita esse, scriptura testatur, quae, in signa non causas agentes lumiuaria cumstellis posita esse, clare innuit. Quare nimis crassum est et carnale, omnia Dei opera adcausas physicas aut philosophiae stateram referre velle. Vidimus, quam invalidae sint phy-sicorum aut philosophorum rationes de multis Dei operibus, et meteoris, ut fulmine, ventiset aliis. Ex unica vocula „in signis“ multa argumenta depromi possunt, quae ex philoso-phicis arcanis satis sufficienter solvi nequeunt.
Keplerus: Ego, contra quam opinaris, nec primas, nec secundasSoli tribuo in virtute vitali, sed dico, toto genere distare stimulatrices cau-sas coelestes a praesidibus causis sublunaribus, vitam continentibus et illosstimulos recipientibus. Aliae itaque leges sunt alius causarum generis.Sol, quatenus stimulat hanc vim, sane ex situ variat stimulationem; qua-tenus calfacit externe objecta, iterum varie stimulat pro vario situ, qua-tenus vero ceu instrumentum est tuendae vitae in naturalibus, non prositu, sed aequaliter hoc facit, quia illa occulta vitae conservatio distingui-tur a luce, nec ut lux opacis impeditur aut repercutitur, aut leges opti-cas subit. Tu vero relaberis ad tuum ingenium; postquam dogmata in-troduxisti ex tuo cerebro, jam jubes ista Deum tuo loco defendere, negaspro falsis haberi posse, cum dixeris ex divina relatione esse. Probavero, ex divina relatione esse, et pro falsis non habebo. Tuae vero re-lationis divinae summa haec est: ut lapis ordinatione et usurpatione ho-minum ex limite fit impedimentum, sic Sol ex vitae datore ordinationedivina fit -daraai/jioQ. Absurdissimum; nego. Probes neque ex naturaedignitate , neque ex Dei bonitate. Absurdum etiam, si semper hocsit, naturale non esse; nullum violentum perpetuum, ut jocer. Si perpe-tuum, non ex Deo, contra naturam agente, sed implantatum naturae,sed pars fiet naturae. Videtur hanc suam voluntatem Deus, hoc suumarbitrium intellectu Fabricii restringere debere. Kisi faciat, nesciet Fabri-cius, quando ordinarie quid Deus agat, quando rursum extra ordinem.Sin autem sciri potest et conformitatem quandam obtinet, jam facta estpars naturae accipietque modos ad finem ducentes. Tu ex voce scriptu-rae „signum“ quidlibet fabricas.
Fabricius: Planetae non juxta latitudinem sed juxta simplicem longitudinis gradumdirigi debent. Sicut enim planetae motu suo Solis orbitam respiciunt (K.: At non respi-ciunt aut curant viam motus Solis, quare neque effectum viae), cur non etiam virtutibussuis ad vires astrales Solis, quae in ecliptica a motu Solis figuntur, respicerent? Ut Solismotus eorum principium est, ita virtutum illorum quasi vehiculum, idque in via sua regia.(K.: Conclusio tamen est partim vera.) Experientia in directionibus respondet longitudini,idem ostendunt profectiones simplices. Certe si vis planetae in gradu latitudinis coorienteexisteret, tunc etiam profectiones aphetarum ad hos, non vero ad certum locum planetae inzodiaco operarentur. Sed hoc non fit — ergo . . .
Keplerus: Planetas dirigendos sine respectu latitudinis probas, quiaSolis orbjtam in motu suo respiciunt. Prima pars conclusionis est vera.Ego enim, cum Solem per ascensiones obliquas ad promissores non dil igam,neque latitudinem habeo opus considerare in tempore constituendo. Consi-dero tamen latitudinem, ut intelligam, an elumbis sit directio an fortis.Deinde ad promissorum aspectus dirigens necesse habeo considerare lati-tudinem. Kam Sol ad arcturi sextilem venit non in 17°$, sed circa corft, quia inde in arcturum est sexta pars, circuli. Denique in ortu et me-dio coeli omnino opus est latitudine, omnibus sanioribus astrologis testan-tibus; ortus enim vis funditur per circulum horizontis, medii coeli per me-ridianum, Solis et Lunae itidem funditur tam late, quam lata sunt corpora.