Band 
Volumen primum.
Seite
336
JPEG-Download
 

336

Literae Kepleri aliorumque mutuae

Haec omnia sequuntur ex hoc principio , quod tu nondum refutasti: a diesignificari annum, a motibus scilicet natalitii coeli per diem unum perqueloca thematis characteritii et natalitii.

Jam ad tua argumenta. Nego, respicere planetas orbitam Solis. Namper accidens fit, ut dividant per circuitus suos bifariam partem huc, partemilluc a Solis semita. Hoc solum affectant, ut circa centrum mundi maneantin eodem plano (ne te Copernicus offendat); idem Sol facit, alter sine re-spectu alterius. Hoc vero facientes uterque, necesse est orbitas aut coin-cidere, aut secari duobus punctis oppositis et bifariam. Astronomia verodisertissime affirmat, nullo pacto dispensari motus planetarum ab orbitaSolis, cum leges realium motuum nullo pacto pendeant a Solis revolutione.Nam quae de epicyclo dicta sunt a veteribus, tolluntur a Tychone et Co-pernico rationibus opticis. Secundo allegas experientiam. Nego, te since-ram posse capere, lubrica est, quod tibi, per partes proponenti experi-menta, probarem. Tertio confugis ad profectiones, — ficulueum argu-mentum. Nihili est profectio, et si quid esset, jam dixi, te falli expe-riundo. Denique nescio , quid te polo attulerit. Primum non sunt vires apolis. Deinde ecliptica non est media inter polos planetarum, aeque distansab illis, sed cuique planetae suus polus. Tertio nec ecliptica aeque distatsemper ab iisdem punctis fixarum; olim enim majores fuere latitudines.

Fabricius: Mire placent, quae geometrica et musica affers de aspectibus, nec est,quod illis contradicam &c.

Keplerus: Harmonicam doctrinam recipis, vim inde aspectibus esseprobas. Gaudeo, te hausisse hoc pharmacum : crede mihi, in posterum,nisi per vomitum reddideris, ubi ventriculus id concoxerit, aperientur tibiin meteorologia mentis oculi, iuque „Fundamentis Astrologiae 14 . Si priusfecisses, puto, multa fuisses hic praetermissurus.

Fabricius: Ex divina ordinatione certa quaedam loca aphetica sunt in themate bona,et quaedam mala. Sed quomodo discerni debeant, non video. Multarum genesium compa-ratione illud inquirendum et decernendum puto, ut ex apheticae virtutis naturali termino infigura numerus et interstitium verum domorum inquiratur (Keplerus: Hic tu incipissine ratione, credens conclusis veterum sine ratione collectis, non. divinitus inspiratis), inquo valde laboro, et ut tu quoque labores rogo. Potissimam vim inter domus tribuo angulomedii coeli, quia ille locus summus est in horizonte aliquo, nobilitatus a Solis maximo ca-lore, et conspicuus est maxime.

Keplerus: Proponis tibi, interstitia domuum et loca thematis aphe-tica novis exemplis inquirere. Invitas, ut te juvem. Non faciam, quianon credo, quod tu fundamenti loco credis, esse aliqua. Tu si harmonicenconcoxeris, exues hanc credulitatem. Tu enim, conclusis veterum sine ra-tione collectis ideoque non divinitus inspiratis, tamen primus vis crederesine ratione, quia dicis „divina relatione“ haud dubie fieri. Rationes ve-terum vide in Ptolemaeo et aliis, et cum harmonicis confer; scio, deseres.Medium coeli in regem eligis, quod calor Solis ibi maximus. Crassum ar-gumentum ; imo hora secunda calor major. Incidentia quidem rectissima.At et hoc crassum. Harmonice sic : ortus jacenti, M. C. stanti homini etambulanti et agenti simile.

Fabricius: Cupio cognoscere, an statuas, imaginaria illa puncta antiscia M. C. etascendentis , per se ad M. C. et ascendens directa vim quandam habere , etiamsi in istisantisciorum Jocis nulli planetae existant, vel an planetae illic existentes majoris virtutis sint,cum quasi in ipsis angulis esse existimantur in directione? (K.: Non sic mi homo! Pla-netae antiscium non operatur nisi ad cardines mundi.)

Keplerus: De antisciis me non percepisti, dicam clarius. Antiscianihil promittunt Soli vel Lunae, sed tantum ascendenti et M. C. signi-