Band 
Volumen primum.
Seite
375
JPEG-Download
 

de rebus astrologicis.

375

discimus etiam inferiora intervalla similiter dividere. Quia enim naturaprobat intervallum „paschali“, fa, sol, fa, ubi est tonus minor, probabitetiam, ut ab intervallo re, fa, „victimae pasch.“ auferamus itidem tonumminorem „vidistin“, tunc enim manet superius semitonium „vidist“ ejusdemquantitatis cum superius constituto inter d, dis. Sed quare non inferiuscollocamus semitonium 15 /i 6 , superius minorem tonum 9 / 10 ? Respondeo:id quidem etiam fit, sed non semper; et habet causam naturalem, ut intergradus, qui saepe calcantur, sint consonantiae. Quando ergo in ayoayrj vocisre respicimus ad d, ut ea chorda saepius pulsetur, tunc non debet vox perg, gis, b, c, d ire, quia d et gis non consonant. Quando autem vox adb, c, d non est ascensura, nihil prohibet, a g in gis ascendere, indeque re-verti. Denique, si comparemus harmonias secundarias 4 / 5 , % > 7s > Vs»non cum primariis 2 / 3 , 2 / 4 , sed cum ipsis, ut 4 / 5 et %, vel 24 / 30 et J5 / 30 ,existit intervallum inter h et b durum et molle, se. 24 / 26 , quam soleo diesinappellare, estque dilferentia semitonii a tono minore. Et quia usu venit,ut etiam in tono majore constituamus semitonium imitatione, quod igiturrelinquitur, Xei/xfxa dico vel diesin majorem, quia superat 24 / 25 . Cla-vis necessaria organis, in quibus alternis cantus durus et mollis exerceridebet, quamvis per utramque simul ascendendo vel descendendo cantus nontraducatur; causa patet ex origine. Portiunculam ver(J, qua differunt tonusmajor et minor 8 / 9 et 9 / 10 , vel 80 / 90 et 81 /<)o> sc - 8 °/st > P^cuit mihi ap-pellare „comma“. Yides, opinor, haec intervalla in nullo minimo commu-nicare: nullius enim ne commatis quidem multiplicatione ullum ex majori-bus intervallis prodibit.

Haec Keplerus; reliqua desunt. De viro, cum quo egit his Keplerus, haec notamus.Nomen Hegulontius nuspiam occurrit quam in Hanschio : in Mss. Viennensibus bis deprehen-dimus ejusdem literas quas supra proposuimus, alteras subscriptas „Christophorus Hegulonus“,alteras: „Christoph. Heydonus“. Joecherus (Gel. Lexicon) dicit „astrologum et cabbali-stam Anglum Christianum Haydon“, quem eundem esse censemus, qui literis Keplerumadiit, cum teste Joechero ediderit anno 1603 librum inscriptum: a defence of judicial Astro-logie“ Kepleri verba (p. 370) significare videntur, Heydonum cum rege Jacobo de rebusastrologicis egisse.

Quae addit Keplerus astrologicis musicalia, his similia deprehendes in Prodromo (p.139 sq. et 197) et in libro de Nova Stella (Iit. ad Brenggerum). Similia tractat Keplerusin literis ad Joach. Tanckium, quibus praemissa quadamtenus supplentur.

Joachimus Tanckius Lipsiensis (Professor anat. et Chirurg., mort. 1609, aet 52.),varia cum Keplero egit per literas anno 1608, maxima ex parte de libro Kepleri de Cometaanni 1607, quem Lipsiae imprimendum curavit, concedente ordine theol. et philosoph.Nuncians Keplero librum hunc proxime absolutum addit: misi ad te mono chordumIleinhardi, qui dissentit in musicis a nostro Calvisio. Pleniorem his nundinis instruc-tionem ad me misit, quam obiter vix perlegi; occasione hac oblata ad te mitto, judiciumtuum petens &c. (Comp. Hansch. p. 408.)

Keplerus respondit: Non fortuitum tibi nomen est a Gratiis, suavissimeTancki, usque adeo suavem et Gratiis plenam ad collationem me invitas,transmissis Reinhardi speculationibus harmonicis. De iis quid videatur, inprogressu aperiam, principium vero faciam ab excursu, ad quem auctor istesuae epistolae principio portam mihi aperuit.

Apparet quidem ex illo statim principio auctoris hac in re multiplexeruditio et auctorum veterum cognitio. Ciceronis quidem locos in typoscriptos novi, quorum posterior e Timaeo Platonis desumtus est. Quinamvero ex veteribus hominis staturam composuerit ex notis sonorum duplici-bus, non memini me legisse; vincit sic lectione Reinhardus. Occurrit ali-quid ex Platone, qui, mensus intervalla umbilici, praecordiorum et frontis,