de rebus astrologicis.
377
AB, BC, CD. Hic si Platonem roges, cum A non consonat neque B,neque C, neque D. At si CD tonus per E secetur in CE, lemma, et ED,die'sin, sic ut E cum A habeat proportionem epitriton, tunc inter AE estharmonia. Itaque, sicut tonus CD per harmoniam E divisus est in minusCE et majus ED, sic natura hominem unum per generationis apparatum,quavis harmonia suaviorem, divisit in feminam et marem, quorum alii ali-quid deest, huic abundat. Patere enim, ut hanc gratiam tangam extremodigito, ut tactu experimentum capiam corporis, cujus forma eminus tanto-pere arrisit oculis. Nam cur non juvem Reinhardum, jucundissime allu-dentem ex Trismegisto, et feminam quidem infra collocantem, ut par est:non sunt enim ferendi viri, qui ferunt suas feminas et contra flumen navi-gant. „Dis sursum fumat, stillat Jovis unda deorsum.“ Nec invenustiorest illa duri mollisque accommodatio. Rursum enim suavis ille tactus no-stros judices advocat rei lepidissimae, cum ex Trismegisto solos oculoserudiisset, ex Platone aures. Etenim durum oportet esse, quod infinditur,molle vero corpus et in se cedens, quod durum illud excipit locumque eidat. Qua titillatione Reinhardus excitavit meum ingenium, ut lubuerit sym-bolis cum illo certare, quibus oculi simul et digiti, simul et hominis inge-nium facultasque numerandi ad judicandum atque discernendum inter ma-rem et feminam advocentur.
Sed ratiocinatio prolixa est. In geometria ratio est inter duos termi-nos, proportio rationum similitudo est. Ad proportionem igitur quatuor ter-mini requiruntur. Quod si medii duo in unum coeant, proportio efficiturcontinua, tres habens actu terminos, potestate quatuor. Inter continuasproportiones unum singulare genus est proportionis divinae, cum ex tribusterminis duo minores aequant majorem, seu cum totum ita secatur in duo,ut inter partes et totum sit continua proportio. Hujus proportionis haecest proprietas, ut ex majore termino et toto rursum componatur similisproportio. Qui enim prius erat major, jam fit minor, quod prius totum,jam fit major terminus, et compositum ex utroque jam habet rationem to-tius. Hoc in infinitum, semper manente proportione divina. Hanc egogeometricam proportionem, puto, ideam fuisse creatori, ad introducendamgenerationem similis ex simili, quae est etiam perennis. Video enim qui-narium in floribus pene omnibus, qui fructum, hoc est generationem praece-dunt, neque sunt ob se ipsos, sed ob fructum sequentem. Omnes fere floresarborei sunt in hoc censu; citros et pomos aurantios forte excipere debeo,etsi florem non vidi, ex fructu solum seu pomo judico, qui non est in locu-los quinos, sed septenos, undenos, novenos divisus. Quinarius vero, seuquinquanguli figura construitur in geometria ope proportionis divinae, quamvolo archetypum generationis. Amplius inter motum Solis (seu, ut ego sen-tio, Telluris) et Veneris, quae praeest facultati seminali, proportio 8:13,quae proxime est divina, ut audiemus. Denique Terrae coelum in Coper-nico medium est inter coelos Martis et Veneris, proportionemque interillos nactum est ex dodecaedro et icosaedro, quae sunt in geometria duaesoboles proportionis divinae; in Terra vero nostra exercetur generationisopus. Vide jam, quomodo ex proportione divina resultet effigies maris etfeminae. Est meo judicio eadem quasi proportio seminationis plantarumad actum generationis animalium, quae est proportionis geometricae seulineis expressae, ad proportionem arithmeticam seu numeris expressam.Jam vero divina proportio numeris exprimi perfecte nequit, exprimi tamen