378
Literae Kepleri aliorumque mutuae
sic potest, ut in infinitum progressi semper propius accedamus, nec plusuna unitate deficiamus in ipsa quadrati delineatione. Incipiamus enim aminimis: sit numerus divisibilis minimus 2, partes habens 1 et 1, quarumuna jam habeatur pro minori, altera pro majori. Sic igitur erunt termini1,1,2. Si perfecte esset expressa proportio divina, oporteret rectangu-lum extremorum aequari quadrato medii, at excedit unitate, ut [~T~1 □;pergo igitur, componens partem majorem 1 cum toto 2, ut sint 3, erunttermini sic 1, 2, 3; hic rectangulum extremorum est 3, quadratum mediiest 4 (Eb , E0). Pergo rursum, majorem 2 addens toti 3, ut novumtotum sit 5; termini 2, 3, 5. Rectangulum extremorum 2, 5 est 10, qua-dratum medii est 9 ( EÜ). Similiter adde 3 et 5, ut §int 8.
5X5 = 25, 3.8 = 24, pingo igitur sic
Ita, quod
uni deest, alteri abundat perpetuo. Non puto, me posse clarius et palpa-bilius rem explicare, quam si dicam, te videre imagines illic mentulae, hicvulvae. Efficit igitur hic excessus alternisque defectus rectanguli, ut nun-quam perfecte exprimamus numeris proportionem divinam. Et tamen sem-per propius ad ipsam accedimus, quo saepius componimus: ut si 5 et 8componas, erunt 13; jam 13 in 5 multiplicata dant 65, 8 vero octies sunt64 (en, supra dixi, 8 annis 13 contingere conversiones Veneris). Itaquedefectus unius rectanguli proxime compensat excessum proxime sequentis,ut ita in duabus vicibus proxime bis utamur proportione divina.. Ad cujusrei similitudinem, si ex aliquo Satyro rusticano quaeras, qua in re differatgeneratio plantae a generatione hominis, respondebit, in hoc, quod plantahabeat semen in se, itaque unam sufficere ad similis generationem, at inhomine mentulam et vulvam convenire necesse esse, ut, quod uni desit ethiet, alteri abundet et propendeat, duobusque hominibus junctis et hujusexcessu in illius defectum inserto, tertius similis nascatur.
Atque hic excursus esto, quem mihi extorsit prurigo, a Reinhardi spe-culationibus concitata. Ludo quippe et ego symbolis et opusculum institui:,,cabbalam geometricam“, quae est de ideis rerum naturalium in geometria;sed ita ludo, ut me ludere non obliviscar. Nihil enim probatur symbolis,nihil abstrusi eruitur in naturali philosophia per symbolas geometricas, tan-tum ante nota accommodantur, nisi certis rationibus evincatur, non tantumesse symbolica, sed esse descriptos connexionis rei utriusque modos et cau-sas; ut in meteoris est aliqua causa agens, rationis et geometriae capax,quae ad nascentes in coelo aspectus (rem geometricam) accommodat modoset paroxysmos sui operis, quod est concitare humores subterraneos, ut eva-porent. Hic frustra alius symbolisationibus innixus ex t) nivem, ex <5tonitru expectabit, ex Ij. pluviam, e 9 rorem, ex $ ventum &c. Sed geo-metria aspectuum fit causa objectiva, movens Archeum subterraneum adimpetum aliquem, ex quo omnia dicta promiscue pro re nata, jam hocjam illud resultat.
Non dubito, Pythagoricos tale quid respexisse, quale ego hic proposuide excessu et defectu quadratorum, dum impares numeros mares dixerunt,pares vero feminas. Et Plato, ut supra dictum, primum imparem, id estunitatem, interpretatus est „ideam seu formam, quae mas habetur“; primumvero parem, id est binarium, materiam fecit, quae feminae instar habet.