Band 
Volumen primum.
Seite
381
JPEG-Download
 

de rebus astrologicis.

381

pudiant, ut dissonantes. Sic igitur hic ramus ratiocinationis absolutus est:aures enim, quae hactenus illum continuari sunt passae, jam sistunt hanccontinuationem. Idem accidit, si, ut pars 2 cum tota 5 consonat, sic totamin 7 velis dividere; nam tunc quidem pars 2 cum parte 5 consonabit, atneque pars 2, neque pars 5 consonabit cum tota 7. Et quia verbosum est,reliqua similiter exsequi hujus ratiocinationis, accipe totam illam in typo(vide supra p. 373). Tantisper enim procedit ratiocinatio, quoad impegeritin numeros 7, 9, 11, 13. Si enim tota chorda in tot partes dividatur,jam partes quomodocunque sumtae a tota dissonant.

Quaeritur hic (ut immorer aliquantisper, priusquam ad totam tov dia-naoQov divisionem progrediar), quae causa sit, cur aures primo inter partes1 et 1, et totam 2, postea inter partes 1, 2 et totam 3, inter partes 1,3 et totam 4, partes l, 4 et totam 5, partes 1, 5 et totam 6, partes 2,3 et totam 5, partes 3, 5 et totam 8, approbent consonantiam, inter verototam 7, 9, 11, 13 et partes quascunque nullam inveniant concordantiam.Putares causam esse, quod 7, 9, 11, 13 sunt impares. At non est; namet 3 et 5 sunt impares, nec impediunt concordandas. Neque haec causaest, quod sint primi; nam 9 non est numerus primus, et tamen discordansest, et contra 3, 5 sunt primi, nec tamen discordant a suis partibus. Dicoigitur causam hanc esse, quia circularis linea (quae aequivalet chordaerectae et aequisonaret, si circulariter tendi possit) in 2, 3, 4, 5, 6, 8dividi geometrice potest, in 7, 9, 11, 13 geometrice dividi nequit, non vitiointellectus nostri, non imperfectione scientiae geometricae, sed natura. Im-plicat quippe contradictionem, circulum in 7 aequalia geometrice dividere.Itaque facultas illa, quae praeest auditui, summae rationis capax, illos sonosimprobat, qui fluunt a longitudinibus dyemfxetQrjtoig ; approbat, qui a longi-tudinibus geometricis pendent. Qua in re creatorem imitatur creatura, namet ille rerum ideas desumsit e penu geometrico, non ex quantitatibus uyeco-fUTQtjtoig; pene dixissem, illud creavit, quod creare potuit; quod non potuit,omisit. Sane fatendum est, quod contendit Plato et ex eo Cicero (DeDivinatione II.): nefas esse cogitare, ut Deus condiderit mundum non quamfieri potuit optimum, ipse optimus et perfectissimus. In hoc solo offenditpietas, quod bonitatis leges et necessitatem videt collocari non in Dei crea-toris arbitrio, sed extra, in idea geometrica. Atqui cogitet theologus, hancipsam rerum geometricarum familiam, ex qua idea mundi depromta est,prius in ipsa essentia divina fuisse, quam in materia. A materia enimmente potest abstrahi, a mente divina abstrahi cogitatione non potest. Igi-tur in Deo fuit essentialiter ab aeterno, in materiam ex Dei essentia cre-ando influxit. Diceres, essentiam divinam esse sphaericum, vacans spatioet materia, sic ut Deus pater sit centrum, filius superficies, spiritus distan-tiae aequalitas centri a superficie. Jam novum in theologia non est, vo-luntatem et arbitrium Dei regi a legibus essentiae suae, ut mentiri nolit,quia non potest, contradictoria nolit, quia pugnant cum ipsius essentia.Noluit igitur aliam indere formam mundo materiato, quam cujus ideam re-perit immateriatam et ut ita dicam inspatiosam in sua essentia. Illa veronon admittit septangulum, nonangulum, nullum igitur hujusmodi neque incorporibus, neque in motibus, neque in sensuum praesidibus facultatibus estexpressum. Causam rei, quam detegunt aures, quaere aliam, si haec nonplacet.