Astrologiae certioribus.
421
tiore non sufficientes, et ut plurimum imaginarias, vanas et falsas, partimdenique omnino nullas, enthusiasmo calamum permittentes; quo abrepti, siverum interdum dicant, fortunae tribuendum est, sin saepius et ut pluri-mum, ab altiori et occulto aliquo instinctu id proficisci putandum est.
Thesis IY.
Physicae causae aliquae ab omnibus agnoscuntur, aliquae a paucissi-mis : multa quoque existunt naturaliter quidem, sed ex causis nulli adhuchominum cognitis. Et causarum quas notas habemus, aliae sunt, quarummodum et rationem communiter omnes intelligimus; aliae, quarum modumseu causas mediantes vel paucissimi intelligunt, vel nemo.
Thesis V.
Generalissima, fortissima et certissima causa, nota omnibus hominibus,est Solis accessus et recessus. Is itaque circa natalitia Christi brumamconficit, die videlicet 21. Decembris, paulo ante sextam pomeridianam: sol-stitium vero die 21. Junii dimidia undecima noctis. Illic itaque frigus hye-male, hic fervor aestivus erit.
Thesis YI.
Modus causae patet ex sequentibus. Pragae Bohemorum est altitudopoli 50 G. 5' 45". Declinatio vero eclipticae hoc seculo 23 G. 31' 30"ut eam deprehendit phoenix ille astronomorum Tycho Brahe; quem nuperamisimus. Itaque Sol, qui nobis auctor caloris est, hyeme non plures quam7 horas et 49 scrupula supra horizontem lucet, et sic brevi temporenostrum aerem calfacit, duplo vero diutius et amplius infra horizontem latensa calfactione cessat. Contra vero aestate 16 integras horas et 22 scru-pula supra horizontem in calfactione persistit, minusque dimidio tempore aboperatione cessat.
Thesis VII.
Aer autem noster, ut et aqua et terra (quatenus elementum est) pisicontinuo calfiant, statim ad naturam suam redeunt, et frigescunt. Falsumenim est illud Aristotelis: Aeris naturam per se esse calidam.
„ Thesis VIII.
Quicquid enim materia participat, quatenus ea participat, sua naturafrigidum est. Quicquid vero potestate calidum est, id habet eam naturam avi animali aut insita, aut ea, quae se progenuit.
Thesis IX.
Altera et potior causa, cur Sol altus plus calfaciat, quam humilis, esthaec, quod Sol humilis oblique et debiliter horizontem nostrum ferit, altusvero angulo magis recto et fortius. Causam, cur Solis radius immateriatushic idem praestet, quod solent corpora densa materiataque, dum sibi mutuoimpinguntur, nemo hactenus explicare potuit.
Thesis X.
Itaque cum Sol aestate quadruplo fere altius Pragae pervadat, quamhyeme: et hujus et superioris causae conjunctione sequitur, ejus caloris,qui a Sole ad elementa die aestivo longissimo descendit, die brevissimopartem octavam non plus superesse.
Thesis XI.
Sed neque haec octava pars caloris quae hyeme superest, nobis pro-dest omnis. Nam Sol hyeme parum supra horizontem nostrum elevatuscrassum nostrum aerem magis ex obliquo habet oppositum. Posito enim,quod superficies vapidi aeris, qui refringit Solarem radium, absit a nobis in