422
De Fundamentis
perpendiculo, uno milliari germanico (altior autem esse vix potest, non enimeadem est altitudo materiae, quae crepuscula facit, et quae stellarum radiosrefringit). Solari igitur radio aestate objicietur crassities unius milliaris etnonae partis, hyeme trium et tertiae. Ita triplo debilior est hyeme radiusSolis propter hanc causam: et conjunctis his tribus causis, vix pars vice-sima quarta hyeme caloris aestivi superest.
Thesis XII.
Etsi vero hae tres causae ipsis brumae et solstitii diebus sunt eviden-tissimae, non tamen de necessitate illic frigus, hic calor erit omnium maxi-mus : sed accedit alia causa, quae quantum in sese, hyemem a principioFebruarii, aestatem a principio Augusti vel circiter, faciet majorem. Terraenim et aqua sunt crassa corpora, nec possunt uno momento calfieri, etcalfacta circa mensem Junium, Sole altissimo, retinent aliquamdiu caloremsibi penitus impressum (etsi superficietenus illum singulis noctibus nonnihilremittant) propter densitatem materiae et magnitudinem corporum, atqueita Junii calorem de praeterito cum calore Julii et Augusti cumulant. Idemin contrarium dicendum de frigore hyemis.
Thesis XIII.
Idem judicium esto et de hora secunda diei, quae calidior est, quamduodecima, etsi Sol jam cadit. Idem enim hic praestat aer, quod illic terrapraestitit. Nam aer, ut tenuis admodum, celerius quidem quam terra al-teratur, non tamen omnino subito. Accedit tamen huc, si non tota Terraecorpulentia, at saltem superficies.
Thesis XIV.
Ex eodem fundamento praedici potest, Septembrem et Octobrem, propterhanc quidem causam, calidiores futuros quam Martium et Februarium : etsiutrinque futura est eadem diei longitudo.
. Thesis XV.
Altera causa physica praedictionum est Luna. Nam experientia pro-batum est, omnia humore constantia crescente Luna turgescere; decrescentesubsidere. Quae una res plurimarum electionum et praedictionum in oeco-nomia, re rustica, medicina, nautica, causa est. Rationem hujus sympathiaenondum perfecte cognitam habent physici.
Thesis XVI.
Est autem duplex iLunae virtus, altera menstrua, de qua jam dixi, amutabili Lunae facie dependens; altera semimenstrua, et ob id etiam semi-diurna, quae in medicorum crisibus inque maris aestu reciproco potissimamvim habet, de qua infra.
Thesis XVII.
Quibuscunque itaque diebus in calendario novilunium invenitur, humo-res quantum a Luna pendent erunt imminuti, quibus vero plenilunium,aucti. At cum in his jam dictis, tum etiam in quadraturis humores mo-vebuntur valide. Haec est simplex et mere astrologica praedictio, quae siper singulas artes diduceretur, astrologus limites suae professionis excede-ret, fieretque agricola, medicus, chymicus &c.
Thesis XVIII.
Interdum tamen ipsos moneri expedit. Uti chymicis haec ego pro-pono, videri plenilunium fusioni metallorum adversum, propter humidumnimis aerem. Id si est, magnus orietur aspectuum delectus ad ipsorumopus.