Astrologiae certioribus.
423
Thesis XIX.
Tertia causa praedictionum physica est reliquorum planetarum varianatura, quas ipsi colores produnt. Quo loco erraverimus, si quatuor usitatasqualitates inter planetas distribuamus. Frigus enim et siccitas non suntpositivae, sed privativae lucis et cognatae animae affectiones. Nam ibifrigus et siccitas est summa, ubi lux omnis, anima omnis ideoque et caloromnis abest. Cum itaque ex coelo nihil ad nos nisi lux stellarum dela-batur, frigus certe et siccitas per sese non delabetur.
Thesis XX.
Nos et variatas planetarum vires et numerum aliter et forte noninconcinnius deducemus, quam Aristoteles sua quatuor elementa ex quatuorqualitatum combinationibus. Variatio omnis a contrarietatibus est, et primaa primis. Primam contrarietatem Aristoteles in metaphysicis recipit illam,quae est inter idem et aliud: volens supra geometriam altius et gene-ralius philosophari. Mihi alteritas in creatis nulla aliunde esse videtur,quam ex materia aut occasione materiae, at ubi materia, ibi geometria.Itaque quam Aristoteles dixit primam contrarietatem sine medio inter idemet aliud, eam ego in geometricis, philosophice consideratis, invenio esseprimam quidem contrarietatem, sed cum medio, sic quidem, ut quod Ari-stoteli fuit aliud, unus terminus, eum nos in plus et minus, duos ter-minos dirimamus. Cum ergo geometria toti mundo creando praebueritexemplar, non inepte haec geometrica contrarietas ad ornatum mundi, quiconsistit in variatis planetarum viribus, concurret.
Thesis XXI.
Sed cum hi termini: idem, aliud, aequale, plus, minus, per sese nihilsignificent, de subjectis ipsis cogitandum est. Subjecta autem, seu resnaturales, quibus hae competant enunciationes, inde habentur. Proposueratsibi Conditor sapientissimus mundum constituere corporeum. Primum ergoatque creaturam concepit, materiam concepit, quam ex Mose scimus aquam,hoc est, humidam, tractabilem, fictilem fuisse. Haec ergo una res natu-ralis est, humor scilicet. At non suffecit conditori corpus mundi, nisi idet conditori fieret quodammodo simile, suscepta vita et motu. Haec ergoaltera res est: vita scilicet. Jam quia de stellarum viribus disputamus,quas exercent in his inferioribus: considerandum, quidnam a stellis ad nosdescendat. Non materia vel corpus ipsum; nam id est antea penes nos.Non vita ipsa originaliter: hanc enim trahunt viventia omnia ex agitationeanimae, quae in ipsis est. Scilicet non generant stellae, sed adjuvant.Sunt ergo a parte instrumenti. Instrumentales igitur qualitates nobis sup-peditant : duas ad duarum rerum naturalium numerum: ad materiae tracta-bilitatem humectandi vi pollentes, ad vitae et motus fomenta, calfaciendi :utramque obtinent et exercent beneficio lucis, quam obtinuere et ad nosjugiter demittunt. Lucis igitur propria qualitas, quatenus lux est, calfactioest: lucis vero, quatenus reflectitur, qualitas est humectatio. ' 2 )
Thesis XXII.
Duas ergo facultates habemus: calfactionem et humectationem, in tri-plici quamlibet discrimine, excessu, mediocritate, defectu. Videamus, quantavarietas inde sequatur. Primum possunt esse solitariae facultates : calorin excessu, mediocritate, defectu. Humectatio in excessu, mediocritate, de-fectu. Hic sunt differentiae sex. Deinde ex combinatione utriusque facul-tatis oriuntur differentiae novem, quod ex tabella patet inferius posita.