Band 
Volumen primum.
Seite
425
JPEG-Download
 

Astrologiae certioribus.

425

variatione varii modi reflexionis, quae est a variis superficiebus. Non agojam de illa reflexione, quae est a superficie speculari et reflectitur a quo-libet ejus puncto in unicum saltem punctum: sed de illa reflexione, quamcernimus in quolibet pariete, inaequalis etiam et asperae superficiei, quilucem, qua pingitur, imbutam eo colore quem habet, a quolibet puncto suiin totum hemisphaerium reflectit. Nam lux a Luna ad nos reflexa per-venit hoc, non illo modo; alias non cornua in Luna, sed imagunculam So-lis semper rotundam 'cerneremus. Itaque geometrica dispositio superficieinihil hic nisi forte maculas, quales in Luna cernimus, efficit.

Thesis XXVII.

Causae vero alius atque alius reflexionis (causa qualitatis in radio re-flexo) sunt reflectentis superficiei colores. Velim hic audire chymicos,quidnam colores in terrestribus corporibus variet. Colores quidem iridis induas distribuuntur classes; altera ortum habet ab obtenebratione seu pri-vatione lucis, altera a refractione seu tinctione. Utriusque classis prin-cipium est ab ipsissima luce, seu albo calore lucis ävaXoyw, quae quidemlux medium iridis circulum obtinens, eum in duo quasi secat. Ex alteranamque parte diminuitur, ex altera refringitur: utrinque tandem in nigrumseu tenebras desinit. In diminutionis primo gradu fit flava, in secundorubea, tum fusca: et denique nigra. Idem apparet in nubibus Sole veloccaso vel orituro. Idem in stellis circa horizontem, idem in eclipsibusSolaribus; cum oculi nostri, in quibus est haec fallacia, subito privanturluce Solis. In reflexionis vero primo gradu, viridis, post caerulea, deinpurpurea, et denique omnino nigra seu obtenebrata cernitur. Cum ergohic sit ordo inter colores in iride: consentaneum est eundem esse et inreflexione; ut fortissime radium reflectat superficies alba; post viridis etflava; tum caerulea et rubea; dein purpurea et fusca; debilissime vero nigra.

Thesis XXVIII.

Niger autem fortiter illustratus rubeum spargit radium. Id apparetex chalybeis speculis, ubi faciei color albus et speculi niger confusi rubi-cundiorem repraesentant faciem. Quare rectissime quis Martis stellam di-xerit superficie nigra praeditam esse, cum radius ejus sit valde rubicundus.Debilitatur igitur ejus reflexa lux, non igitur multum humectat, et in hu-moris defectu est. Eodem coloris et humectationis argumento Saturno tri-buemus albam et asperam superficiem, quia colore est plumbeo, Jovi rubeamvel purpuream, quia flavus subrufus apparet, Veneri flavam vel albam etaequabilissimam, cum omnium sit pulcherrima: Mercurio caeruleum vel viri-dem, cum argenteus appareat, magis scintillatione seu diluto fulgore quamcolore clarus. ,

Thesis XXIX.

Lux propria quidem ipsa etiam variatur per superficiem corporis, undevenit, ut alium et alium colorem repraesentet: sed gradus calfactoriae vir-tutis adipiscitur ab intima corporis sui dispositione. Sed tamen ipsa etiamsuperficies de corporis dispositione testatur: ut ita humectandi virtus acalfactoria quodammodo dependeat. Ac sane si color interventu lucis abuno corpore in alienum transferri et propagari potest, credibile est et aliasqualitates posse; de calore enim certissimum est. Unde quam quisque pla-neta virtutem in effectu ostentat, ejus analogon aliquam dispositionem inipso planetae corpore esse consentaneum videtur. Quod si locum obtinet,ad mirabilia artificia manu ducere nos potest. Verbi gratia per aestatem